Obsidio Sebastopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Obsidio Sebastopolis
Pars Belli Crimaeani
Panorama obsidionis depicta
Panorama obsidionis depicta
Annus: 1854 - 1855
Locus: Sebastopolis
Fortuna: Victoria Foederatarum
Casus belli: Foederati Franci, Britanni atque Turci castellum Sebastopolin expugnare voluerunt
Territoriae mutatae: nulla
Exercitus
Imperium Unitum Regnum Unitum

Imperium Francicum Francia
Imperium Ottomanicum Imperium Ottomanicum
Regnum Sardiniae Regnum Sardiniae

Imperium Russicum Imperium Russicum
Duces

Imperium Unitum Filioregius Iacobus Henricus Somerset
Imperium Francicum Franciscus Certinus de Canrobert
Imperium Ottomanicum Omarus Pasha

Imperium Russicum Vladimirus Kornilov
Imperium Russicum Paulus Nachimov
Imperium Russicum Eduardus Totleben

Copiae
67 000 (1854) - 175 000 (1854) 36 600 (1854) - 94 000 (1855)
Mortui sauciique
128 387 102 000

Obsidio Sebastopolis inter Bellum Crimaeanum a mense Octobri 1854 ad usque Septembrem anni 1855 facta est.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Situs Castellorum Sebastopolis

Post victoriam Proelii ad flumen Almam die 20 Septembris 1854 foederati 23 Septembris processerunt et flumen Čërnajam transierunt et urbem atque castellum ex australi parte aggrediebantur. Id hac de causa fecerunt, quod Russici iussu Vladimiri Kornilov et Pauli Nachimov praefectorum classis Russicae sinus Ponti Euxini, qua Sebastopolis sita est, navibus longis submersis clauserant[1]. Die 9 Octobris 1854 foederati Franci et Britanni obsidionem castelli et urbis Sebastopolis coeperunt. Russici autem Eduardo Totleben duce munitiones urbis in dies firmaverunt et impetum foederatorum arcere voluerunt.

Russiae milites bis (proelio Balaclavae die 25 Octobris et Proelio Inceromaniae die 5 Novembris 1854) frustra ex obsidione erumpere conabantur. A die 29 Octobris 1854 alligati et Russici maximas copias granatarum contra hostes mittebant.

Castellum Malacov die 7 Septembris 1855 expugnatum

Die 8 Septembris 1855 copiae Francicae, quae pridie iam castellum Malacov expugnaverant, ducibus Petro Bosquet, qui graviter sauciatus est, atque Patricio de Mac-Mahon expugnatus est. Russici aedificia portus delebant, antequam fugerunt.

Eventus[recensere | fontem recensere]

Obsidione circa 100.000 et Russici et Francici atque 20.000 Britannici atque 2.000 Italici mortui sunt. Clade apud Sebastopolim accepta Russia cum alligatis de Pace Tertia Lutetiae convenerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Const. Bulle, Geschichte des zweiten Kaiserreichs und des Königreichs Italien, Berolinum 1889, p. 113
Proelia Belli Crimaeani
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!