Philosophia Indica

E Vicipaedia
Sri Aurobindo, philosophus, politicus, et poeta Indicus (1872–1950).

Philosophia Indica (Sanscritice darśana) in variis philosophicis subcontinentis Indici traditionibus consistit. Post Indiam mediaevalem (circa 1000–1500), scholae cogitationis philosophicae Indicae a traditione Brahmanica aut orthodoxa aut non orthodoxa (āstika aut nāstika) descriptae sunt,[1][2] num habeant Vedam fontem scientiae qui errare non potest.[3] Sunt sex scholae philosophiae Hinduanae orthodoxae—Nyaya, Vaisheshika, Samkhya, Yoga, Mīmāṃsā, Vedanta—et tres scholae heterodoxae—Iainistica, Buddhistica, Cārvāka. Sunt autem aliae rationes descriptionis; Vidyaranya, exempli gratia, sedecim philosophiae Indicae scholas agnoscit, eis quae ad traditiones Śaiva et Raseśvara pertinent non exceptis.[4]

Shankara, philosophus et theologus qui doctrinam Advaitae Vedantae solidavit.

Principales philosophiae Indicae scholae plerumque inter annum 1000 a.C.n. et prima saecula aerae vulgaris rite compositae sunt. Secundum Sarvepalli Radhakrishnan philosophum, prima harum scholarum, quae ex tempore Vedico exeunte (1000–500 a.C.n.) cum Upanishad componerentur, sunt "primae orbis terrarum compositiones philosophicae."[5][6] Certamen et coniunctio variarum scholarum earum annos primos acris erat, praecipue ab anno 800 a.C.n. ad 200 a.C.n. Nonnullae scholae, inter quas Iainismus, Buddhismus, Śaiva, et Advaita Vedanta supersunt, sed aliae, sicut Samkhya et Ājīvika, defecerunt; aut assimilatae aut exstinctae sunt. Saecula sequentia commenterios et redintegrationes a Sri Aurobindo, Prabhupāda, et aliis usque ad saeculum vicensimum durantes produxerunt.

Devotio floralia: serta simulacra in Templum Srinivasa Perumal per festum Thiruvizha Mylapurae in oppido prope Maderaspatanum ornant.
Duo sadhu, Buddhistae sancti, ascesi dicati, prope Templum Pashupatinath Catmandi in urbe Nepaliae sedent.

Secundum philosophos Indicos (dārśanika) antiquitatis, philosophia fuit necessitas utilis, quae colenda erat ut ratio qua homines vitam optime degerent intellegatur. Ergo mos fuit ut ei explicarent rationem qua eorum sententiae et commentarii fines humanos (puruṣārtha) servirent. Philosophia Indica ergo distincta est ob eius adhibitionem rigoris analytici ad quaestiones metaphysicas. Per singula de natura realitatis ac structura et opere animae humanae, rationem subtiliter investigat qua eorum coniunctio indicia salvationis humanae (moksha) habeant. Sapientes (rishi) philosophiam condiderunt, ponentes ordinem unitarium (ṛta) sub universo iacere, et in omnibus intra id manere. Variae scholae hunc ordinem et entitatem metaphysicam ex eius fonte (Brahman) explicare conati sunt. Notio ius naturale (dharma) fuit fundamenta scientiae per quam vita terrestris vivi debuit.

Materiae communes[recensere | fontem recensere]

Antiqui cogitatores Indici (multum sicut eorum pares in scholis Hellenisticis) philosophiam intellexerunt necessitatem utilem, quae homines colere deberent ut optime vivere intellegerent. Mos factus est ut scriptores Indici in initio operum philosophicorum explicarent quomodo eorum scripturae desideriis humanis faverent (puruṣārtha).[7] Litterae recentiores monstraverunt multas consuetudines inter traditiones philosophicas Graecas et Indias per aevum expansionis Hellenisticae fuisse.[8]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nicholson 2010.
  2. Chatterjee et Datta 1984:5.
  3. Oxford Dictionary of World Religions, p. 259.
  4. Cowell et Gough 2001:xii.
  5. Anglice: "the earliest philosophical compositions of the world."
  6. Radhakrishnan, The Principal Upanisads (Harper Collins, 1994), 22.
  7. Chatterjee et Datta, 12.
  8. McEvilley 2002.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Sadhu in ashram Vashista.
  • Apte, Vaman Shivram. 1965. The Practical Sanskrit-English Dictionary. Ed. 4a. retractata. Dellii: Motilal Banarsidass Publishers. ISBN 81-208-0567-4.
  • Chatterjee, Satischandra, et Dhirendramohan Datta. 1984. An Introduction to Indian Philosophy. Calcuttae: University of Calcutta.
  • Cowell, E. B., et A. E. Gough. 2001. The Sarva-Darsana-Samgraha or Review of the Different Systems of Hindu Philosophy: Trubner's Oriental Series. Taylor & Francis. ISBN 978-0-415-24517-3.
  • Flood, Gavin. 1996. An Introduction to Hinduism. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-43878-0.
  • Gandhi, M. K. 1961. Non-Violent Resistance (Satyagraha). Novi Eboraci: Schocken Books.
  • Hiriyanna, M. 1995. Essentials of Indian Philosophy. Motilal Banarsidas. ISBN 978-81-208-1304-5.
  • Jain, Dulichand. 1998. Thus Spake Lord Mahavir/ Chennai: Sri Ramakrishna Math. ISBN 81-7120-825-8.
  • Michaels, Axel. 2004. Hinduism: Past and Present. Princeton University Press. ISBN 0-691-08953-1.
  • Nicholson, Andrew J. 2010. Unifying Hinduism: Philosophy and Identity in Indian Intellectual History. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Radhakrishnan, Sarvepalli. 1929. Indian Philosophy. Vol. 1. Ed. 2a. Muirhead library of philosophy. Londinii: George Allen and Unwin Ltd.
  • Radhakrishnan, Sarvepalli, et C. A. Moore. 1967. A Sourcebook in Indian Philosophy. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 0-691-01958-4.
  • Stevenson, Leslie. 2004. Ten theories of human nature. Ed. 4a. Oxoniae: Oxford University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]