Zeno Citieus

Vide etiam paginam discretivam: Zeno
Zeno Citieus[1] (Graece: Ζήνων ὁ Κιτιεύς, natus Citii ca. 336 a.C.n., mortuus Athenis ca. 264 a.C.n.) fuit philosophus Graecus (ab origine tamen Phoenix) et conditor sectae Stoicorum.
Zeno fuit filius cuiusdam mercatoris opulentis atque discipulus Cratetis Thebani. Zeno ipse vitam mercatoris degebat donec aetate 42 propriam condidit scholam philosophicam, Stoam dictam. Diogenes Laertius narrat eum naufragio facto in Athenas venisse, ubi in librario secundum librum Xenophontis Memorabilium legisse. Illi cum quaesivit ubi tales sapientes qualis fuit Socrates invenire possit indicatus est Crates responsumque est: "Istum sequere!"
In "porticu varia", seu "picta" (στοὰ ποικίλη), prope forum Atheniense docere coepit, propter quod discipuli eius deinde Stoici (Στωικοί) appellati sunt. Nulla autem opera eius tradita sunt, solum ex libris recentioribus quid cognoscimus cum traderent homini virtus adipiscenda esse neque ei vitiis imbuendum (dicta convenentiae doctrina); omnes casus vitae magna animi tranquillitate modo philosophorum perferre licere dixit, quo ex tempore talis quietus mentis stoicus dicitur. Summum propositum cogitationum eius est Apatheia, quam absentiam affectuum descripsit, quamque optime neglectione et luctus et voluptatis adipiscere contingat. Stoicus si tale cognitione perfructus erit sibi non modo apatheiam sed etiam sapientiam comparaturus esse confirmavit.
Opera eius omnia deperdita sunt, sed fragmenta et testimonia multa, a posteris conservata, Ioannes ab Arnim in Stoicorum veterum fragmentis collegit.
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Hunt, H. 1976. A Physical Interpretation of the Universe: The Doctrines of Zeno the Stoic. Melbourne University Press. ISBN 0522841007.
- Long, A., et D. Sedley, 1987. The Hellenistic Philosophers, vol. 1. Cambridge University Press. ISBN 0521275563.
- Pearson, A. 1891. Fragments of Zeno and Cleanthes.. Fragmenta cum commentario Anglico.
- Reale, Giovanni, et John R. Catan. Zeno, the foundation of the Stoa, and the different phases of Stoicism. In A History of Ancient Philosophy: The Systems of the Hellenistic Age.
- Schofield, M. 1991. The Stoic Idea of the City. Cambridge University Press. ISBN 0521394708.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zenonem Citieum spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |