Chaos

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Mare chaoticum

Chaos[1] (Graece Χάος) fertur rudis indigestaque rerum moles esse, ut Ovidius dicit: "Ante mare et tellus et quod tegit omnia, caelum, unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles." Haec opinio est falsa, nam Chaos a verbo Graeco kháo vel khaíno deducitur.

Nomen proprie significat 'barathrum', vastitatem hiantem patentemque in profundum.

Hinc ponitur pro immenso illo, vacuo et caliginoso spatio, in quo, iuxta Hesiodi sententiam cum Theogonia, haec rerum universitas creata est.

Et caelum a cavatione est ortum, unde omnia apud Hesiodum, a Chao, a cavo caelum.

Apud Graecos, chaos fuit cosmo oppositum.

Chaos in mathematica[recensere | fontem recensere]

Theoria chai est mathematicarum, physicarum, atque mechanicarum pars, quae rationem chaoticam describit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen neutrum. Apud scriptores antiquos legimus tantum nom. et acc. chaos, abl. chaō. Aliae autem formae (gen. chaūs vel chaī, dat. chaī vel chaō, etc.) apud scriptores posteriores reperiuntur. Vide Thesaurum linguae Latinae s.v. "chaos" et Forcellini Totius Latinitatis lexicon s.v. "chaos".

Nexus interni