Aeacus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In mythologia Graeca Aeacus (Graece Αἰακός) erat filius Iovis et nymphae Aeginae. In insula regnavit, quam in honorem matris Aeginam vocavit (antea Oenopiam nomen habuerat), amicus et socius Atheniensium. Post mortem ob insignem aequitatem unus e tribus iudicibus in Infernis factus est[1], cum Rhadamantho et Minoe. Tres filios e duabus matribus habuit: maximum natu Telamonem, medium Peleum, postremum Phocum. Per Telamonem avus est Aiacis, per Peleum Achillis, qui omnes a poetis idcirco Aeacidae vocantur.

De Myrmidonibus.[recensere | fontem recensere]

Sic ab Ovidio fabula narratur: cum Iuno aegre ferret insulam in honorem paelicis suae nominatam, pestem immanem Aeginam immisit. Cuncti homines et animalia peribant: Aeacus, iam paene solus in deserta terra cum filiis relictus, Iovem patrem flebilis precatus est, sibi populum redderet, totidem homines quot formicas in cortice sacrae quercus euntes viderat. Zeus filium exaudivit et formicas in homines patientes laboris et parcos convertit. Nam dotes formicarum homines facti servaverunt. Itaque e Graeco verbo μυρμηξ, formicam designante, nomen Myrmidones duxerunt. Quem populum postea Achilles ad bellum Troianum secum duxit.

Circa finem vitae Aeacus duos maiores filios e regno expulit, quod invidia commoti minorem fratrem Phocum disco in eum iaciendo interfecerant; nam Phocus in omnibus certaminibus semper victor erat.

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita persona Dialogorum mortuorum Luciani fuit, ubi ianitor Inferum dicitur esse.