Nubes (Aristophanes)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nubes (Graece: νεφέλαι) est comediae drama Aristophanis. Primo tempore in Dionysia anno 423 a.C.n. apparuit tertiam palmam capiens. Textus quem nunc habemus anno 419 vel 418 aliqua parte recensus est. More iocose de Sophistis est, etiam causa poenae capitalis Socratis consideratur apud "Apologiae Socratis".

Personae[recensere | fontem recensere]

Strepsiades, Pheidippides, servus, discipulus primus, Socrates, argumentum fortius, argumentum debilius, duo creditores, discipulus secundus

Chorus: nubes, femino modo vestitae.

Locus: Athenis, domus Strepsiadis et ludus Socratis

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Strepsiades est agricola qui divitem feminam in matrimonium duxit; filius eorum Pheidippides propter equorum amorem multum aes alienum contraxit. Strepsiades cupit filium ad ludum Socratis ire ut discet argumentum quo Strepsiades pater creditores vitet. Filius non vult, quamobrem patrem ipsum ire ad ludum necesse est. Apud ludum quibusdam discipulis, Socrati ipsi ab baloono pendenti, nubibus 'novi studii' patronis Strepsiades occurrit, et adsentitur ut sacris ludi initietur, sed res discendas nullo modo discere potest. Tamen Strepsiades filium ad ludum ire compellit, ubi certamen argumentorum videt quo Argumentum Debilius vincit, quod magister Pheidippidis fit. Ultima scaena 'novum studium' Phedippidis efficit ut pater Strepsiades duo creditores vitet. Sed contentio de poetis oritur, quae ad opinionem ducit ut liberi parentes ferire possunt. Illo tempore nubes instrumenta deorum esse monstrantur, punientes homines qui mores praetereunt. Strepsiades iratus ludum accendit.

Nexus Externus[recensere | fontem recensere]

Textus The Clouds, Aristophanes apud www.textkit.com