Latinitas nondum censa

Lysistrata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lysistrata ipsa, ab Aubrey Beardsley picta

Lysistrata (Graece: Λυσιστράτη), drama Aristophanis anno 411 a.C.n. verisimiliter in Lenaeis apparuit. Lysistrata, femina Atheniensis, vult Bellum Peloponnesiacum terminare. Cum aliis feminis, et Atheniensibus et Lacedaemoniensibus, pactum facit ne ulla femina umquam cum marito concubitum faciat usque ad finem belli. Eodem tempore, feminae Acropolin occupant et aerarium capiunt. Viri, libidine enervati, bellum statim finiunt et pacem faciunt.

Editio princeps fabulae anno 1515 apud Philippum Junta apparuit.

Personae[recensere | fontem recensere]

  • Λυσιστράτη, Lysistrata
  • Καλονίκη, Calonices
  • Μυρρίνη, Myrrina
  • Λαμπιτώ, Lampito
  • Χόρος ἀνδρῶν, Chorus virum
  • Χόρος γυναικῶν, Chorus mulierum
  • Πρόβουλος, Probulus
  • Tres mulieres
  • Cynesias
  • Lacedaemonis praeco
  • Lacedaemonis legatus
  • Duo legati Athenienses

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Henderson, Jeffrey. Aristophanes: Lysistrata, editio et commentarium. Oxonii: Clarendon Press, 1987. ISBN 0198140495
  • Parker, L. P. E. The Songs of Aristophanes. Oxonii: Oxford University Press, 1997. ISBN 0198149441


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!