Pugna apud Arginusas commissa
Jump to navigation
Jump to search
Navalis pugna apud Arginusas anno 406 a.C.n. bello Peloponnesiaco prope Arginusas insulas a Lesbo in orientem versas commissa est. Hac pugna classis Atheniensis octo ducibus imperata classem Lacedaemoniorum a Callicratidade ductam devicit et naves Athenienses, quas Conon duxit quaeque a Lacedaemoniis in portu Mytilenes inclusae erant, liberavit.
Quod tempestate orta nautae 25 navium (triremium) demersarum salvari non potuerunt, ductores navium Athenis capitis damnati sunt.
![]() |
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |