Clava ferrea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clavae ferreae

Clava ferrea est armamenti genus quod in usu erat aevis media et nova. Eo quod Romani non his armis utebantur, non exstat verbum classicum et Latinum in ea. Sed aetate postclassica videntur homines Latine loquentes clavam ferream instrumento rustico mateolae adsimulantes, ei nomen dedisse mattea (seu magis vulgariter mattia) a qua derivantur nomina romanica huius armamenti. Latinitate mediaevalis hoc ferramentum dicitur macia seu mascia.

Loci[recensere | fontem recensere]

1288 Salimbene Parmensis Cronica

"Habebat enim apparentiam et exixtentiam. Nam quando erat in bello armatus et cum clava ferrea hostes percutiebat hinc inde, sicut a facie diaboli ita divertebant et fugiebant ab eo."
"Si quis percusserit aliquem iurisdictionis Grosseti cum aliquo ferro malitioso vel non fabricato aut metallo seu clava ferrea vel metalli a collo vel gula infra sine sanguinis effusione, puniatur in libris vigintiquinque denariorum senensium pro qualibet vice; et si sanguis exiverit, puniatur vice qualibet in libris quinquaginta denariorum senensium."
"De occisione Vrsorum per ferream clauam" imago
"Mammalucqui longis barbis horridi, minacibus oculis, quadracis et musculosis corporibus, cum nativo robore coniunxerant dexteritarem et agilitatem. Igitur cum struereturacies, admirabilem ostendebant scientiam, nec minorem in ipsa pugna. Fractis enim primo concuriuhastilibus, nonunum pugnae genus ciebant, nunc utenres arcu et sagitris, scutis in tergum reiectis, nunc clava ferrea, alias Acinace Persico ho. stem ferientes, ut locus et conditio pugnae exigebat, Equi eorum erant validi et generosi, multumque similes Cantabricis aut Lusitanicis statura et celeritate, et quod opinionem fidemque nostrorum hominum superat, ira dociles, ut intelligerent signa, nutus et voces equitantium, ad quam rem eos parrim natura partim consucrudo adduxerar." (p.51)
"Potissima eorum militia est, ut ex equopuguent, cum lancea et scuto: cetera eorum arma sunt arcus, sagitrae, gladius latus et incuruus, quem Acinacem vocant, clava ferrea, lorica ex anulis conserta." (pp. 68-9)
"Nuper Phratrius quidam Mantuanus senex, Petro Mariæ Locarno imposita securi, quàm nuper acuerat, super cutem è regione lienis claua ferrea, quàm dextra habebat ponderis librarum duodecim, cùm securim sinistra continet sex magnis ictibus (dictu incredibile) vna die percussit, sequenti tribus, nec diuisit cutim: sed tamen securis acies quasi rimam reliquit. Intus verò in subiectis membris, rugarum instar, illata vulnera deprehendebantur." (p. 636)
"Arma victis adimunt, nec tamen ad abjurandam Religionem cogunt; disciplinae militaris, laboris, aestus, frigoris perquam sunt tolerantes; arma habent lanceam, arcum, securim, sicam, acinacem, clavam ferream; quidam etiam sclopetos: et alii peltas et scuta." (p. 905)