Plutus (Aristophanes)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia


Plutus, qui est deus apud Aristophanem, infernum habitat secundum Dantem

Plutus (Graece Πλοῦτος), est ultima comoedia Aristophanis, cuius textus integer posteris servatus est. Duo scholia[1] et nonnulli grammaticorum loci alterum Plutum fuisse ab Aristophane viginti ante annos doctum testantur, de quo praeter nonnulla verba nihil reliqui est. Titulus ad Plutum, divitiarum deum eundemque fabulae personam, spectat. Post hanc duae aliae comoediae Aristophani adsignantur, Cocalos et Aeolosicon, quas sub nomine filii Ararotae divulgavit[2].

De argumento[recensere | fontem recensere]

Haec comoedia iam comoediae veteris solitam speciem exuit et ad comoediam mediam tendit. Nam chori partes minimae sunt, qui saltat potius quam cantat. Porro parabasis omnino abest et res quae tum in Graecia gerebantur fere ignorantur. Poeta fabulam velut mythicam evolvere mavult. Allegoricis enim personis quaestionem aeternam retractat cur, si sint dei, homines iusti et pii qui operae toti sese dedunt et patriae consulunt pauperes sint dum homines impii et furaces nec patriam nec deos quicquam pensi habentes beati et divites vitam degunt. Huius rei rationem reddit per Pluti caecitatem. Secundum poetam viri boni sunt in primis agricolae et rustici Attici quos diligit et qui chorum formant. Homines improbi et nefarii sunt sycophantae, oratores, demagogi aliique omnes qui argentum publicum diripiunt. Quocirca in hac fabula Aristophanes fortunae errores corrigit et suum cuique reddit. Aetate Romana et Byzantina atque usque ad litteras renatas ex omnibus Aristophanis fabulis Plutus in scholis ob utilitatem ad moralem educationem prima legebatur et in operum editionibus prima ordine publicabatur[3]. Nono decimo rursus saeculo et vicesimo non iam inter optimas poetae comoedias numerabatur.

Personae[recensere | fontem recensere]

  • Chremylus, Atheniensis civis pauper
  • Cario, Chremyli servus
  • Blepsidemus, Chremyli vicinus
  • Plutus[4], divitiarum deus
  • Penia, paupertatis dea
  • Chorus agricolarum Atticorum
  • Chremyli uxor
  • Deus Hermes
  • Iovis sacerdos
  • Accedunt homo iustus, sycophantes, anus, iuvenis

Spectatores viam ante Chremyli domum vident.

Summarium[recensere | fontem recensere]

  • Prologusː Chremylus cum servo Carione in angiportu Athenis hominem veterem et caecum sequitur. Quis sit ille homo quem Delphis adierunt Cario a domino quaerere non desinit donec ille post moram respondere dignatur Apollinis oraculum de filio unico se consuluisse utrum vitam honestam in futurum respuere debeatː ipsum enim semper iustitiam pietatemque coluisse nec quicquam ita egisse sed paupertatem quamquam industrie laborantem numquam evasisse. Deum autem sibi respondisse sequeretur primum hominem qui sibi exeunti occurreret atque in suam domum eum invitaret. Cario reluctantem hominem impellit ut fateatur se esse deum Plutum a Iove caecum factum ne bonos a malis distingueretː nam Iupiter hominibus invidere dicitur. Pluto si secum maneat Chremylus videndi facultatem reddi posse promittit. Cui Iovis iram reformidanti ostendit ne Iovem quidem sine divitiis (hoc est sine Pluto) potentem esse quia omnes pecuniam adorant. Deinde Carionem ad collegas agricolas mittit ut eos accerseret.
  • Parodosː Cario chorum agricolarum iam seniorum adducit. Postquam cognoverunt ipsum Plutum apud Chremylum adesse gaudentes Polyphemum inter Cyclopas atque dein Circen inter porcos saltationibus et amoebis cantibus imitantur.
  • Episodiumː Chremylus amicis agricolis salutem dicit. Mox vicinus Blepsidemus advenit quid in tonstrina audierit miransː an re vera -inquit- Chremylus dives factus est? rei fidem habere nequit nisi fortasse ille furtum commiserit. Indignationem compescit Chremylus et cum amico consilium suum communicat. Plutum sanare vult ut apud bonos tantummodo postea veniat. Ambo amici in Aesculapii templo deo Pluto incubandum esse aestimant.
  • Agonː duobus amicis repente obviam prodit femina horribili aspectu Furiae similis quae non alia est quam ipsa dea Paupertas. Ne se e tota Graecia expellere vellent persuadere eos conatur atque sese de medio tollere pollicetur nisi omnium bonorum generi humano genetricem se probarit. Egestatem enim omnium artium scientiarumque matrem esse constat. Quis enim dives factus duros labores adibit et divitias creabit? Quid prodest divitem esse nisi servos tibi parare potueris qui tibi serviant? Nam quis nisi necessitate impulsus in servitutem homines redigere periculo suae vitae volet? Quin etiam paupertas homines fortes et ingeniosos et industrios et iustos reddit, contra divitiae eos pigros, otiosos, ventri deditos, molles, superbos et adrogantes faciunt. Siquidem omnes Paupertatem fugiunt non aliter faciunt quam pueri cum magistrorum et parentium consilia aspernantur et meliores fieri recusant[5]. Quamquam tam validis argumentis aliquantulum labefactus Chremylus hominum miserias et dolores ei obiciens Paupertatem dimittit[6] et a proposito non desistit. Itaque Carioni servo imperat ut Plutum ad Aesculapeium ducat.
  • Chorus saltat.
  • Episodiumː Cario dominae narrat quomodo deus Aesculapius videndi facultatem Pluto in aula templi incubanti reddiderit, ne furta quidem sua et sacerdotis omittens. Quae scaena a religionis historicis saepe commentata est.
  • Chorus saltat.
  • Episodiumː redux Plutus et laetus in futurum contraria atque fecisset facturum nuntiatː pudet enim eum hominum quibuscum vivebat. Chremylus de novorum amicorum se opprimentium multitudine queritur.
  • Chorus saltat.
  • Episodia et exodosː nunc occurrunt homines quorum sors mutata est sive laetabundi sive questuriː primus incedit homo iustus qui ob recentem fortunam deo Pluto veteres vestes consecratum venit; deinde sycophantes (delator) aegre ferens quod reos non iam opprimere liceatː Carionis iussu spoliatur et dimittitur quamquam coniurationis adversus populum eos accusaturum minatur. Tertia incedit anus decrepita quae iuvenem pauperem nutriebat, blanditias et Venerem ab eo exigens. Plorat quod nunc amator dives factus eam contemnitː deridetur. Sequitur deus Hermes esuriens quod nemo nunc deis sacrificaturː conscientiam multorum furtorum Carioni commemorat ut sibi apud Chremylum manere liceat. Cario ad culinam eum mittit ubi famuli munera exercebit. Ultimus procedit Iovis sacerdos et ipse esuriens quia nemo deos veteres colit. Sacerdos Pluti fit et pompa ad Acropolim ducitur (= Exodos) ubi deus Plutus in Athenae templi aerario erigetur. Chremylus anui utensilia portanti iuvenis reditum ad proximam noctem pollicetur.

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Aristophanis opus ultimum cui etiam ipse praefuit significat initium dictae comoediae mediae cum non iam de rebus publicis agantur at potius fortunam singulorum hominum necnon mores consuetudinesque eorum illudit cum exempli gratia hoc in opere de iusta distributione divitiarum disceptetur. Narratur sors cuiusdam Chremyli (Latine: screatulus), qui cum vitam in egestate degat alios iniuste divitias comparare sinit. Itaque oraculum Delphicum consulere ratus est rogatum num filio quoque suo vitam virtutis renegare immineat, ut e condicione misera patris evaderet. Ab Apolline instruitur, ut primum cui relicto templo occurat sequatur eumque in tabernam suam invitet. Nactus autem quendam senem caecum, re vera autem Plutum, deum divitiarum. Ille morbo laborans quam inique beneficia sua distribuat intellegere non valet. Ut hae insufficientiae medatur eum in aede Aesculapii curari Chremylos curat quo facto opulentiae denuo distribuuntur. Penia, dea paupertatis et inimica Pluti, civibus de fructu inopiarum persuadere non valet, immo eicitur. Plutus autem honoribus afficitur. Denique in eius honore ara in Parthenone consecratur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad versum 1093 Ranarum et 173 Pluti secundi.
  2. Argumentum III.
  3. O. Schneider, De veterum in Aristophanem scholiorum fontibus commentatio, Stralsund, 1838 p.42
  4. Filius Demetris et Iasionis secundum Theogoniam 969-74
  5. Versus 576-8ː ὅτι βελτίους αὐτοὺς ποιῶ. σκέψασθαι δ’ ἔστι μάλιστα / ἀπὸ τῶν παίδων: τοὺς γὰρ πατέρας φεύγουσι φρονοῦντας ἄριστα / αὐτοῖς. οὕτω διαγιγνώσκειν χαλεπὸν πρᾶγμ’ ἐστὶ δίκαιον.
  6. Versus 601ː οὐ γὰρ πείσεις, οὐδ’ ἢν πείσῃς.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]