Latinitas nondum censa

Oedipus Coloneus (Sophocles)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Oedipus Coloneus (-i, -i, m.; Graece Οἰδίπους ἐπὶ Κολωνῷ) est tragoedia poetae Sophoclis, circa annum 407 a.C.n. scripta, anno 401 post mortem poetae docta.

Personae[recensere | fontem recensere]

Οἰδίπους, Oedipus
Ἀντιγόνη, Antigone, filia Oedipi
Ξένος, homo apud Colonum Oedipo ignotus
Χορὸς Ἀττικῶν γερόντων, Chorus senum Atticorum (vel homines Colonei)
Ἰσμήνη, Ismene, soror Antigonis et filia Oedipi
Θησεύς, Theseus, rex Athenarum
Κρέων, Creon, rex Thebarum
Πολυνείκης, Polyneices, filius Oedipi
Ἄγγελος, nuntius

Locus: nemus Eumenidum apud Colonum

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Cum multos annos erraverint, Oedipus caecus detestatusque et filia Antigone Coloni apud Athenas adveniunt. Oedipus, audiens ab homine ignoto se ad nemus Eumenidum pervenisse, ad finem itineris se accedisse intellegit. Chorus primo timens Oedipum discedere iubet, sed tamen, cum petitionem Oedipi audiverit, in consilio regis Thesei stare consentit. Ismene, soror Antigonis, quae improviso advenit, nuntiat Creontem venire ut Oedipum Thebas reducat. (Oraculum dicitur datum esse corpus Oedipi ei urbi quae id possideat auxilio futurum esse.) Theseus, cum advenerit, Oedipum ibi manere patitur. Creon, qui Ismenem iam cepit, Antigonem quoque aufert, linquens Oedipum virum solum. Chorus auxilium ab Theseo petit, qui posthaec filias Oedipi Creonti eripit. Theseus nuntiat peregrinum quendam qui ab Argo nuper advenit cum Oedipo loqui cupere. Sed ille vere est Polyneices, Oedipi filius, qui auxilium ad eo ad regnum adipiscendum petit. Oedipus recusans iratus ambos filios exsecratur. Deinde caelum tonitru tremit, quae res Oedipo moriendum esse significat. Theseus solus Oedipum rimam terrae intrantem videt.

Nexus interni