Antigone

Latinitas bona
E Vicipaedia
Antigone, a Frederico Leighton anno 1882 picta

Vide etiam paginam discretivam: Antigone (discretiva)

Antigone ante Polynicem mortuum. Pictura Nikiforos Lytras, 1865.

Antigone[1] (Graece Ἀντιγόνη), sive Antigona,[2] in mythologia Graeca est filia Oedipodis et Iocastae, eius matris uxorisque. Thebis nata, soror est Eteoclis, Polynicae, et Ismenis.

Variis fontibus varia de sorte Antigonae narrantur, nostris temporibus quae de illis rebus scribuntur, praecipue Sophoclis tragoediis Antigone et Oedipus rex et Oedipus Coloneus nituntur.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Antigone patrem in exilium comitatur, eo mortuo in Colono apud Athenas refugium invenit. Creon, avunculus Antigonae, eam rapere conatur, sed a Theseo liberata Thebas revertitur, ut certamen inter fratres prohibeat. Alter tamen alterum occidit. Fratribus mortuis Creon Eteoclem iubet cum honoribus sepeliri, Polynicem autem hostem sepeliri vetat. Sed Antigone oboedientiam legum deorum rectiorem quam hominum putans fratrem humo tegit. Hoc faciens observatur et comprehenditur. A Creonte capitis damnata viva in spelunca sepelitur. Haemon, filius Creontis, eam servare studet, haec autem suspendio iam vitam finivit. Qua de causa Haemon quoque vita voluntarie cessit itemque, morte filii audita, eius mater.

Apud scriptores antiquos[recensere | fontem recensere]

Hyginus mythographus sic Antigonae fabulam narrat:

Creon Menoecei filius edixit ne quis Polynicen aut qui una venerunt sepulturae traderent, quod patriam oppugnatum venerint; Antigona soror et Argia coniunx clam noctu Polynicis corpus sublatum in eadem pyra qua Eteocles sepultus est imposuerunt. Quae cum a custodibus deprehensae essent, Argia profugit, Antigona ad regem est perducta; ille eam Haemoni filio cuius sponsa fuerat dedit interficiendam. Haemon amore captus patris imperium neglexit et Antigonam ad pastores demandavit, ementitusque est se eam interfecisse. Quae cum filium procreasset et ad puberem aetatem venisset, Thebas ad ludos venit; hunc Creon rex quod ex draconteo genere omnes in corpore insigne habebant cognovit. Cum Hercules pro Haemone deprecaretur ut ei ignosceret, non impetravit; Haemon se et Antigonam coniugem interfecit. At Creon Megaram filiam suam Herculi dedit in coniugium, ex qua nati sunt Therimachus et Ophites.[3]

Artificia[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Anouilh, Antigone (tragoedia, 1942).
  • Balthasar Galuppi, Antigona (opera seria, primum producta Romae 1751).
  • Rolf Hochhuth, Die Berliner Antigone (narratio, Theodisce 'Novelle', primum edita in Frankfurter Allgemeine Zeitung 20 Aprilis 1963).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita 40.56.4.
  2. Lucius Accius, tragoediae 137.
  3. Hyginus, myth., Fabulae 72.

Nexus interni