Jump to content

Polynices

E Vicipaedia
Antigone ad corpus Polynicis, a Nicephoro Lytra picta

Polynices (Πολυνείκης) in mythologia Graeca fuit Eteoclis geminus, filius igitur Oedipodis et Iocastae. Oraculum eis dixit alium ab altero regni causa interfecturum esse. Cum reges facti sunt, utrumque pactum agunt alium imperium per annum unum regere, tum alterum. Post primum annum, Eteocle regente, Polynices Thebas revenit ut regat, sed imperium relinquere Eteocles non vult. Polynices propterea, adfinitate et societate cum Argivorum rege Adrasto facta, copias Mycenis Thebas infert; prae portis urbanis Eteoclem necat et ab eo necatur. Corpus Polynicis sola curat Antigone, soror eius.

Iam frater Eteocles etymologiam nominis sic interpretabaturː 'homo multarum (πολύς) rixarum (νεῖκος)'[1].

  1. Euripides, Phoenissae 636-7ː ἀληθῶς δ´ ὄνομα Πολυνείκη πατὴρ // ἔθετό σοι θείαι προνοίαι νεικέων ἐπώνυμον. cf etiam ibidem versum 1493. Vide etiam Aeschylum, Septem contra Thebas 658 et 829-31. Cf Alain Moreau, "Polynice le querelleur" , Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1988ː 224-231

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!