Septem contra Thebas (Aeschylus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Capaneus Thebarum moenia ascendit, Creon despexit.
(Amphora rubris figuris ornata ex Campania, circa annum 340 a.C.n., Museum J. Paul Getty, Malibu, California)

Septem contra Thebas (Graece: Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβας) est Aeschyli tragoedia anno 467 a.C.n. Athenis acta, quae pugnam Eteoclis et copiarum Thebanarum contra Polynicem et socios Argivos in vetere carmine epico[1] narratam scaenice retractat. Ultima (ac sola relicta) pars est Thebanae trilogiae ad quam pertinebant insuper Laios, Oedipus et drama satyricum Sphinx. Ita Apollinis iram Labdacidas persequentem a primo Lai peccato qui invito deo filium genuit usque ad totius stirpis[2] internecionem explicabat. Hac tetralogia Aeschylus palmam reportavit[3].

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Maxima pars tragoediae constat e sermonibus longis, quibus feminae Thebanae aut speculator qui consilia hostium refert cum Eteocle rege disputant de periculo sibi creato ab infesto exercitu, qui iam ad portas est. Quibus diverbiis patefiunt animus habitusque Eteoclis. Partes lyricae quoque non desunt inprimis post Eteoclis profectionem.

Unusquisque eorum septem, qui copias Argivas in septem portas urbis Thebarum duxerunt, et insignia cuiusque multis verbis exponuntur. Deinceps Eteocles singulos duces Thebanos Argivis attribuit. Ut postremus dux, qui septimam portam petit, Polynices, frater regis, apertus est, Eteocles reminiscens exsecrationis Oedipodis patris decernit ipse fratrem ad septimam portam impugnare et abit. Post carmen chori nuntius procedit et profert in medium hostes quidem repulsos, sed Eteoclem Polynicemque invicem occidisse. Corporibus in scaenam prolatis cantu lugubri deflentur.

Quia fabula Sophoclea, quae Antigone inscribitur, maxime diligebatur, extrema pars Aeschyleae tragoediae rescripta est quinquaginta annis post mortem auctoris. Cum fabula ab Aeschylo conscripta desierit in maestitiam doloresque mortuorum fratrum, nunc continet extremam partem, quae quasi fabulam Sophocleam exorditur: Nuntius procedit et exclamat Polynicem humari vetitum esse; cuius soror Antigone profitetur se id edictum contempturam.

Septeni duces, qui Thebas oppugnant aut defendunt, sunt:

Oppugnator Defensor
1 Tydeus Melanippus
2 Capaneus Polyphontes
3 Eteoclus Megareus
4 Hippomedon Hyperbius
5 Parthenopaeus Actor
6 Amphiaraus Lasthenes
7 Polynices Eteocles

Summarium[recensere | fontem recensere]

  • Prologusː rex Eteocles populum ad moenia mittit et fausta esse deorum auspicia proclamat. Nuntius ex exercitu Eteoclem de hostium consiliis certiorem facitː septem duces elegerunt qui portam unam quisque sortiti adorturi sunt. Eteocles deos precatur.
  • Parodosː chorus pavidarum feminarum clamore belli expavefactarum ad omnia templa discurrunt et magna voce deis supplicant ne urbe capta ad servitutem redigantur.
  • Primum episodiumː Eteocles feminas increpat quod ululatibus totam urbem ad terrorem et desperationem impellant. De feminarum natura verba contumeliosa facit[4] atque eas hortatur si quidem deos precari velint ne quidquam aliud ab eis quam societatem in bello gerendo petant. Pollicentur tacituras esse.
  • Primum stasimonː statim atque Eteocles abiit feminae pavore rursus captae calamitatibus urbium ab hostibus captarum ingemunt.
  • Secundum episodiumː speculator redit et septem hostium duces describit e quibus unusquisque emblema clipeo adfixum gestabat quod adrogantiam illorum patefaciebat (praeter Amphiaraum qui nullum emblema in orbe gerebat et vir bonus piusque dicitur). Cuique eorum Eteocles adversarium fortem quidem sed moderationem et pietatem exhibentem designat. Contra septimum ducem Polynicem ipse prodibit. Fraternum sanguinem effundere nefas esse proclamans chorus ab illo incepto eum deterrere conatur. At Eteocles nullo alio remedio paternas exsecrationes et deorum odium placari posse reputans[5] in consilio suo perstat.
  • Secundum stasimonː pavidae feminae duplicem caedem praesentiuntː Lai peccatum et eius stirpis miserabile fatum recensent. Erinyem enim metuunt ne perniciem Labdacidarum peragat. Nam Oedipus Scythico advenae (hoc est ferro) mandaverat ut bona sua inter heredes partiretur[6].
  • Tertium episodiumː nuntius pavidis feminiset salutem civitatis et utriusque fratris mortem renuntiat. Quae inter gaudium et maerorem mediae versantur.
  • Exodosː tragoedia luctuosis cantibus explicit. Corpora fratrum in scaenam inferuntur et velut deploratio sequitur (chorus in duos dimidios choros dividitur qui alternis cantant atque sibi respondent). Nam civitatis praeconis proclamatio humari Polynicem vetans et Antigonae responsum se nihilominus fratrem humaturam apocrypha plerumque iudicantur[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thebais hodie deperdita.
  2. Nam apud Aeschylum Eteocles et Polynices sine liberis mortui suntː ἀτέκνους κλαύσω πολεμάρχους (versus 830) .
  3. Didascalia antiqua.
  4. Versus 187-8ː μήτ᾽ ἐν κακοῖσι μήτ᾽ ἐν εὐεστοῖ φίλῃ //ξύνοικος εἴην τῷ γυναικείῳ γένει = utinam nec in adversis nec in prosperis rebus umquam cum femina consociatus simǃ
  5. Versus 719ː θεῶν διδόντων οὐκ ἂν ἐκφύγοις κακά, hoc est 'mala a deis missa non effugias'.
  6. Helmut Engelmann, "Der Schiedsrichter aus der Fremde (Zu Aischylos, Sieben gegen Theben)", Rheinisches Museum für Philologie, 1967ː 97-102
  7. Carolus Guil. Müller, De Aeschyli Septem contra Thebas, Gottingae, 1836. Everard Flintoff, "The Ending of the "Seven against Thebes"", Mnemosyne, 1980ː 244-271.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]