Theseus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Theseus (discretiva)

Theseus captusque Minotaurus.

Theseus (Graece Θησεύς), Aegei filius Atheniensium regis, fuit Herculis aemulus et comes. Saepe animalia fera et scelerati crudeles ab eo viro forti vincebantur. Scirona et Procrustem, tyrannorum crudelissimos, oppressit. Una cum amico Pirithoo debellavit Centauros. Ad insulam Cretam navigavit, ubi intra labyrinthum pugna acri monstrum Minotaurum, semivirum et semibovem, interfecit. Haec belua, in labyrintho Cretae inclusa, septem pueros quotannis devorabat, quos Athenienses mittere cogebantur. Hanc poenam eis Minos, rex Cretensium, imposuerat, quod eius filium Androgeum interfecerant. Caede monstri Athenienses ab hoc atroci tributo redempti sunt. Exitum labyrinthi filo, quod ab Ariadna, filia Minois, amore Thesei incensa acceperat, invenit. Ariadne autem, a Theseo, quem secuta patriam et parentes omiserat, in insula Naxo relicta est. Urbi Athenarum appropinquans Theseus signum promissum dare oblitus pro velo navali albo pandit nigrum. Aegeus mortem filii opinans ipse se necavit. Theseus rex factus est.

De cultu Atheniensium[recensere | fontem recensere]

Athenis prope gymnasium Ptolomaei Theseum stabat in quo ossa herois posita erant postquam a Cimone filio Miltiadis ex insula Scyro Athenas ex oraculo reportata erant. Narrabant enim proelio apud Marathonem commisso heroem e terra surrexisse Atheniensium adiuvandorum causa ː quocirca ab eis ita honorabatur[1]. Templi Thesei quattuor parietes picturis res gestas herois celebrantibus ornatae erant ː nam conspiciebantur Amazonomachia, proelium inter Lapithas et Centauros, fabula de anulo Minois in fluctus coniecto, Theseus et Pirithous apud Inferos vincti et Herculem liberatorem exspectantes[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae I.15.3 et I,17,4-6 et Plutarchus, Theseus 35-36
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae I,17,6.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theseum spectant.