Richardus Franciscus Philippus Brunck
Richardus Franciscus Philippus Brunck, Argentorati natus die 30 decembris 1729 - ibidem mortuus die 12 Iunii 1803, fuit philologus classicus qui de Sophocleis studiis optime meruit. Et Aristophanem et Sophoclem Latine vertit.
Vita
[recensere | fontem recensere]In Parisiensi Iesuitarum collegio prima studia absolvit atque cursum honorum in Francogallica administratione iniit. Cum autem ad Belli Ministerium curatela fungeretur, septem annorum bello in Germaniam missus apud professorem classicarum litterarum habitavit e cuius commercio studio ardere coepit cui maximam vitae partem dedicavit. Graecae linguae in primis studuit et inter 1772 et 1776 Anthologiam Graecam edidit. Iam 1777 socius Academiae Inscriptionum factus est. Textum Graecarum tragoediarum ad lectiones professoris Argentoratensis Iohanni Schweighaeuseri praeparabat et multas editiones classicorum divulgavit tam Latinasː Vergilius, Plautus, Terentius quam Graecas: Aeschylus, Sophocles, Euripides, Aristophanes, Longus, Anacreon, Meleager Gadarensis, Apollonius Rhodius, Bion, Theognis. In totum audaciorem aequo fuisse in textis manuscripte traditis corrigendis existimatur quamquam de poesi Graeca optime iudicabat. Quin etiam in textu Sophocleo elaborando optimam traditionem eligere calluit. Rebus novis Francicis studiose operam dedit; quia tamen moderatiores opiniones quam pro turbatis temporibus profitebatur breviter in carcerem missus omni stipendio usque ad annum 1802 caruit. Quamobrem locupletissimam bibliothecam ad hastam vendere coactus est. Ultimis annis a studiis philologicis sese averterat.
Opera editoria
[recensere | fontem recensere]- Analecta veterum poetarum Graecorum, Argentorati, 1772-6
- Ανακρέοντος Ωδαί. Anacreontis carmina e MSS. codd. & doctorum virorum conjecturis emendata, Argentorati, excud. J. H. Heitz Acad. Typ., 1778 Reeditio Lipsiae, 1829
- Æschyli tragoediæ Prometheus, Persæ et Septem ad Thebas Sophoclis Antigone Euripidis Medea. Ex optimis exemplaribus emendatæ., Argentorati ex officina Johannis Henrici Heitz Universitatis typographi, 1779
- Apollonii Rhodii Argonautica. Argentorati, Bauer und Treuttel, 1780. Reeditio 1810 apud Gallica
- Euripidis Tragoediae quatuor, Hecuba, Phoenissae, Hippolytus, et Bacchae, ex optimis exemplaribus emendatae, Argentorati, ex officina Johannis Henrici Heitz, 1780
- Aristophanis comoediae. Argentorati, Treuttel,1781–1783.
- Ēthikē poiēsis sive Gnomici poetæ græci. Ad optimorum exemplarium fidem emendavit..., Argentorati in Bibliopolio academico, 1784
- Publii Virgilii,... Bucolica, Georgica et Aeneis,... recensuit Rich. Franc. Phil. Brunck. Argentorati, sumtibus Bibliopoli academici, 1785
- Sophoclis quae extant omnia : cum veterum grammaticorum scholiis, Argentorati, apud Joannem Georgium Treuttel, 1786
- M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti, novissime recognitae et emendatae, Biponti, ex typographia Societatis, 1788
- Publi Terenti Afri Comoediae VI, Basileae, sumptibus J. Decker, 1797
- M. T. Ciceronis Oratio pro A. L. Archia poeta, cum carminibus Archiae, graece et latine, Lemgoviae, in officina libraria Meyeriana, 1800
- ̪Longi Pastoralia, Lipsiae, in libraria Kuehniana (T.O. Weigel), 1843. Publicatio posthuma.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Edmond Cougny, " Lettres inédites de R.-F. Philippe Brunck sur les ouvrages grecs qu'il a publiés (1771-1776)", Annuaire de l'Association pour l'encouragement des études grecques en France. Prima pars 1874ː 447-526 Secunda pars 1875ː 106-163
- Jean-Marie Schmitt, « Richard François Philippe Brunck de Freundeck », in Nouveau dictionnaire de biographie alsacienne, V.387.
- Iohannes Schweighaeuser, Notice sur la vie et les travaux littéraires de M. Brunck, 1803
- Michel Thomassin, Discours prononcé, le 25 Prairial an XI, au convoi funèbre de M. Richard Brunck, membre de l'Institut National, Argentorati, 1803