Tiébilé Dramé

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tiébilé Dramé
Res apud Vicidata repertae:
Tiébilé Dramé: imago
Nativitas: 9 Iunii 1955; Kayes Region
Patria: Malia

Officium

Officium: Member of the National Assembly of Mali, Minister rerum externarum
Munus: Rerum gestarum scriptor, politicus

Consociatio

Factio: Party for National Rebirth

Tiébilé Dramé (Nioro[en] in urbe natus die 9 Iunii 1955) est politicus Maliae.

Alumnus est scholae normalis superioris urbis Bamako et universitatis Parisiensis I. Apud Amnestiam Internationalem ab anno 1988 operam dedit. Bis iuxta Nationes Unitas de iuribus humanis missus est, videlicet in Burundiam anno 1995, in Madagascariam anno 2009.

Ab anno 1991, in patriam nuper reditus, minister a rebus externis usque in annum insequentem meruit. Factionis PARENA (scil. "partes renascentiae nationalis") cum aliis anno 1995 condidit et ab 1999 praeses fuit. Conventui nationali legatus est ab 1997 pro urbi natali. Praesidatum patriae bis petivit comitiis 2002 et 2007. Die 5 Maii 2019 iterum minister a rebus externis factus est, primo ministro Boubou Cissé.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Malienses