Abdoulaye Idrissa Maïga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abdoulaye Idrissa Maïga
Res apud Vicidata repertae:
Abdoulaye Idrissa Maïga: imago
Nativitas: 11 Martii 1958; Gagos
Patria: Malia

Officium

Officium: Prime Minister of Mali
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Rally for Mali

Abdoulaye Idrissa Maïga (Gao in urbe natus die 11 Martii 1958) est politicus Maliae. Alumnus est Instituti Polytechnici Ruralis urbis Katibougou ubi ingeniariae agronomicae studuit. Apud ministeria ruralia regiminis Maliensis ab anno 1982 operam dedit, sed ab anno 2003 usque in 2008 apud procurationem fluminis Nigri. Insuper ab anno 1990 ad 1999 secretarius generalis fuit iuxta adsociationem Maliensem de iuribus humanis.

A die 11 Aprilis 2014 minister a circumiectu, a die 3 Septembris 2016 minister a munitione veteranisque, sed a die 10 Aprilis 2017 primus minister patriae meret, praeside Ibrahim Boubacar Keïta.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]