Latinitas bona

Linguae Senufo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula linguarum Senufo

Linguae Senufo (sive, scriptura Francogallica, Senoufo) sunt familia fere 15 linguarum gentibus Senufo propriarum, incolis Litoris Eburnei septentrionalis, Malii meridiani, Burkinae Fasanae meridio-occidentalis. Lingua solitaria Nafaanra in Gana occidentali reperitur. Linguae Senufo ramus habentur subfamiliae Gur familiae Nigro-Congensis. Garber (1987) aestimat numerum locutorum Senufo 1.5 milliones esse.[1] Linguae Senufo fines communes habent cum linguis Mande ad occidentem, linguis Kwa ad meridiem, linguis Gur mediis ad septentrionem et orientem.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Senufo septentrionalis

Senufo media

Senufo meridiana

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Garber, Anne (1987) A Tonal Analysis of Senufo: Sucite dialect (Gur; Burkina Faso). PhD dissertation, Urbana: University of Illinois / Ann Arbor: UMI.