Kamissa Camara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Kamissa Camara
Res apud Vicidata repertae:
Kamissa Camara: imago
Nativitas: 1983; Gratianopolis

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: civil servant, pundit

Kamissa Mahamadou Camara (Gratianopoli in Francia nata anno fere 1983) est politica internationalis et Maliana.

E familia emigrata Maliensi orta, Kamissa Camara universitatem urbis nativae et scholas studiorum superiorum internationalium politicorumque[fr] Parisienses frequentavit. In Civitatibus Foederatis et Tunesia brevia temporis spatia laboravit. Ab anno 2007 Vasingtoniae apud Donationem democraticam nationalem[en] et Partners Global operam dedit. Consiliaria meruit iuxta Hilariam Clinton anno 2016, iuxta praesidem Maliensem Ibrahim Boubacar Keita a die 5 Iulii 2018. Die 9 Septembris eiusdem anni ministra a rebus externis Maliae facta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Malienses