Lingua Moxel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Moxel
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Ugrica
  Finno-Permica
   Linguae Morduinicae

    Lingua Moxel
Locutores: circa duo milia (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 mdf, 3 mdf
Status publicus
Officialis Mordovia
Privata Russia
Litterae: Abecedarium Morduinicum
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Linguae Finno-Ugricae

Lingua Moxel[1] (ipsorum lingua Mokšen’) est lingua gentis Moxel. Lingua est una linguarum Morduinicarum, quae linguae familiae Finno-Permicae sunt, quae familia ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. In Re publica Mordovia Russiae statu publico utitur. Circa duo milia hominum lingua Moxel loquuntur, maxime in ruribus ripae Rha fluminis dextrae, i.d. occidentali. Scriptura utitur Cyrillica, nunc sine signis diacriticis, saeculo undevicesimo cum iis non multis. Saeculo duodevicesimo scriptura Morduinica inventa est usui Ecclesiae Orthodoxae, sed orthographia Moxel solum anno 1993 stabilita est.

Exemplum: Pater noster[recensere | fontem recensere]

Аляньке, кона менельса!
Катк лувови инярукс Тонь лемце.
Катк сай Тонь Оцязорксшице;
катк ули Тонь мяльцень коряс
модалангсовок, кода менельса;
эрь шинь кшиньконь макск тейнек тячиенди,
нолдайть тейнек минь пеженьконь,
кода миньге нолясаськ тейнек шумуяфненди.
Тямасть вятфне варчсемас
но Кальдявть эзда идемасть.
Аминь[2].

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos induxeris in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomine hoc Latino Willielmus de Rubruquis saeculo tertio decimo usus est, videas Moxel.
  2. Sacra Scriptura linguis Finno-Ugricis variis.