Lingua Votica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Votica
Vaďďā tšēli[1]
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Ugrica
  Finno-Permica

   Lingua Votica
Locutores: 6-10 (aestimatio loquentium anni 2011)
Sigla: 1 , 2 vot, 3 vot
Status publicus
Officialis
Privata Russia
Litterae:
Scriptura: Latina, Cyrillica
Procuratio:
Districtus Kingiseppianus regionis Leninopolitanae Russiae colore roseo signatus

Lingua Votica[2][3] (ipsorum lingua Vaďďā tšēli[1]) lingua est gentis Vod’[4], quae in rebus gestis Aevi medii optime nota est. A lingua Izhorica distinguenda est, cum saepe Votice loquentes inter lingua Izhorica utentes enumerarentur. Lingua est una linguarum familiae Finno-Permicae, quae ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. Paene abolevit, nam non plus decem homines Votice loqui possunt. In districto Kingiseppiano regionis Leninopolitanae Russiae habitant. Universitas Tartuensis linguae Voticae doctrinam sustinet. Scriptura Votica Cyrillica c. anno 1930 a Demetrio Tsvetkov, qui et grammaticam primam Voticam edidit, elaborata est, sed usum hodie non invenit. Abecedario Uralico phonetico[1] viri docti nunc Votice scribunt.

Demetrius Tsvetkov, linguae Voticae primus explorator

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Abecedario Uralico phonetico scriptum, videas de eo.
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. A lingua Votiacica, quod est nomen obsoletum linguae Udmurticae, distinguenda est.
  4. Nomen Latinum quaerendum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]