Lingua Izhorica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Izhorica
Ižorin kēli
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Ugrica
  Finno-Permica

   Lingua Izhorica
Locutores: 123 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 , 3 izh
Status publicus
Officialis
Privata Russia
Litterae: Abecedarium Izhoricum
Scriptura: Latina
Procuratio:
Districtus Kingiseppianus regionis Leninopolitanae Russiae colore roseo signatus

Lingua Izhorica[1] (ipsorum lingua Ižorin kēli) vel Ingrica lingua est gentis Izhora’[2], quae in rebus gestis Aevi medii nota in Ingria est. A lingua Votica distinguenda est, cum saepe Votice loquentes inter lingua Izhorica utentes enumerarentur. Lingua est una linguarum familiae Finno-Permicae, quae ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. Paene abolevit, nam non plus centum homines Izhorice loqui possunt, sed in usu lingua etiam apud eos iam non est. In districto Kingiseppiano regionis Leninopolitanae Russiae habitant. Scriptura Izhorica abecedarium Latinum est cum signis diacriticis non multis. Annis tricesimis saeculi vicesimi elaborata est, sed rarissima erat in usu. Saepe lingua Izhorica regulis Finnicis scribitur. Nova modificatio abecedarii in arte grammatica anni 2014 invenitur[3].


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Izhorica", cf. nomina biologica e.g. Chromadorella izhorica, Monhystera izhorica, Neochromadora izhorica.
  2. Ante saeculum undevicesimum Izhera inveniri potest.
  3. Конькова О.И., Дьячков Н.А. Пособие по ижорскому языку. Petropoli, 2014.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicipaedia Izhorica in Incubator