Lingua Mari montana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Mari montana
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Ugrica
  Finno-Permica

   Lingua Mari montana
Locutores: 23 062 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 mrj, 3 mrj
Status publicus
Officialis Mari El
Privata Russia
Litterae: Abecedarium Mari
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Linguae Finno-Ugricae

Lingua Mari montana[1] est una linguarum Mari, quae linguae familiae Finno-Permicae sunt, quae ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. In Re publica Mari El Russiae statu publico utitur. Circa 23 milia hominum lingua Mari montana loquuntur, maxime in ruribus ripae Rha fluminis dextrae, i.d. occidentali. Scriptura utitur Cyrillica cum signis diacriticis non multis. Anno 1837 prima grammatica Mari montanae edita est, sed forma hodierna abecedarii c. anno 1870 stabilita est.

Exemplum: Pater noster[recensere | fontem recensere]

Пӹлгомышты ылшы мӓмнӓн Ӓтянӓ!
Тӹньӹн святой лӹмет лӹмлештӓрӓлтшӹ,
Тӹньӹн Кугижӓншет толжы,
Тӹньӹн ирӹкет мӱлӓндӹ вӹлнӓт
пӹлгомыштышы ганьок лижӹ.
Тагачеш керӓллык киндӹм мӓлӓннӓ пу.
Эдемвлӓн мӓлӓннӓ ӹштӹмӹ сулыкыштым простьымына
ганьок мӓмнӓн сулыкнамат простьы.
Сулыкышкы мӓмнӓм ит пырты,
худа гӹц мӓмнӓм ытары.
Аминь[2].

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos induxeris in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Sacra Scriptura linguis Finno-Ugricis variis.