Lingua Vepsica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Vepsica
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Ugrica
  Finno-Permica

   Lingua Vepsica
Locutores: 3613 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 vep, 3 vep
Status publicus
Officialis Carelia (lingua nationalis), municipium Vepsicum nationale
Privata Russia
Litterae: Abecedarium Vepsicum
Scriptura: Latina
Procuratio:
Linguae Finno-Ugricae

Lingua Vepsica[1] (Vepsice vepsän kel' ) est una linguarum familiae Finno-Permicae, quae ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. Lingua est gentis, quae in litteris Russicis mediaevalibus Ves’ nominabatur[2]. Circa 3,5 milia hominum Vepsice loquuntur in Carelia et in regione Vologdensi Russiae. Statum linguae nationalis habet in Re publica Carelia et statum publicum in municipio Vepsico nationali, anno 2009 condito. Scriptura Vepsica abecedarium Latinum est cum signis diacriticis non multis. Annis tricesimis saeculi vicesimi elaborata est, sed solum anno 2007 stabilita est.

Exemplum: Pater noster[recensere | fontem recensere]

Meiden taivhaline Tatam!
Olgha pühä sinun nimi.
Tulgha sinun valdkund.
Tehkahas kaik sinun tahton mödhe
täl-ki mal, kut taivhas.
Anda meile tämbei meiden jogapäiväine leib.
Ι pästa meile meiden velgad,
kut mö-ki pästam meiden velgnikoiden velgad.
Ala ve meid manitushe,
no päzuta meid pahaspäi.
Amin'.[3].

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos induxeris in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Abecedarium Vepsicum annorum tricesimorum saeculi vicesimi

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Vepsica", cf. nomina biologica e.g. Apatania vepsica.
  2. Nomen Latinum quaerendum.
  3. Sacra Scriptura linguis Finno-Ugricis variis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]