Roman numeral 10000 CC DD.svg

Signum diacriticum

E Vicipaedia
(Redirectum de Signa diacritica)
Jump to navigation Jump to search

Signum diacriticum [1] vel nota diacritica vel punctus diacriticus (Graece διακριτικός 'distinguens' a διακρίνειν 'distinguere') est signum, quo litterae differri possunt. Necesse est, ut parva sint. Causa prima signis diacriticis utendi est penuria signorum ad expressionem sonorum in litteris, nam numerus litterarum cuiuslibet alphabeti finitus est.

Signa diacritica in lingua Graeca[recensere | fontem recensere]

Signa diacritica in lingua Graeca antiqua inventa sunt. Signa Graecae veteris sunt accentus acutus, gravis, circumflexus. Linguae Neograecae unum signum diacriticum est, τόνος, acuto antiquo simile, accentus signum.

Signa diacritica in lingua Latina[recensere | fontem recensere]

Signa longitudinis et brevitatis in lingua Latina sunt macron et brevis. Vocales longae signum longitudinis ferre possunt. Hoc signum est macron (a verbo Graeco μακρόν 'longum'). Vocales breves signum brevitatis (∪) ferre possunt. Haec signa rarissime vocalibus adduntur. Sicut in multis aliis linguis etiam in Latina trema (¨) scribi potest, e binis punctis constans, ad significandum vocalibus continuis non effici diphthongum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sweet, Henry. 1877. A Handbook of Phonetics.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]