Latinitas nondum censa

Mordovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mordovia
Res apud Vicidata repertae:
Mordovia: insigne
Mordovia: vexillum
res publica
Civitas: Russia
Subdivisio superior: Russia
Territoria finitima: Q2246, Q5466, Q5634, Regio Pensensis, Regio Resaniensis
Caput: Q5343

Populus

Sermo publicus: Russica, Q13343, Q29952
Zona horaria: UTC+3

Commemoratio

Paean: Q38878

Sigla

Siglum autoraedarum: 13, 113
Mordovia: situs

Mordovia[1][2] (Russice Мордовия, tr. Mordovija), seu officiale Res Publica Mordovia (Russice Республика Мордовия, tr. Respublika Mordovija; linguis Morduae Мордовия Республикась, tr. Mordovija Respublikas' ), subiectum Foederationis Russicae est, anno 1928 ut districtus (circulus) Mordovicus creatum, anno 1930 in regionem autonomam et anno 1934 in rem publicam autonomam transformatum, et anno 2000 in Districtum (Circulum) Foederalem Subvolgensem Foederationis Russicae inclusum.

Tabula geographica Mordoviae

Mordovia, cum regione Novogardiensi Inferiori in septentrione, re publica Tschuvaschica in septentrio-oriente, regione Ulianovskensi in oriente, regione Pensensi in meridie et regione Resaniensi in occidente contermina, aream 26 128 km2 et circa 809 milia incolarum (anno 2015) habet. Gentes plurimae sunt Russi (53,4 % anno 2010) et Mordua (40 % anno 2010). Linguae publicae sunt lingua Russica et linguae Morduae. Metropolis Mordoviae est Saransk.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mordoviam spectant.