Lingua Livonica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Livonica
Līvõ kēļ (Rāndakēļ)
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Ugrica
  Finno-Permica

   Lingua Livonica
Locutores: c. 40 (anni 2011)
Sigla: 1 , 2 fiu, 3 liv
Status publicus
Officialis
Privata Lettonia
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
Lingua Livonica in Lettonia

Lingua Livonica (ipsorum lingua Līvõ kēļ vel Rāndakēļ) lingua est gentis Livonicae, quae in rebus gestis Aevi medii optime nota est. Lingua est una linguarum familiae Finno-Permicae, quae ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. Paene abolevit, nam non plus quadraginta homines Livonice loqui possunt, sed iam iis nec lingua natalis Livonica est nec in usu cotidiano. Familiae ultimae, ubi Livonice cotidie loquebantur, mulier anno 1994 mortua est, vir, Victor Berthold, anno 2009[1][2]. Anno 2013 mortua est Grizelda Kristiņ, ultima, cui lingua Livonica natalis fuit [3][4]. In Lettonia Livoni saeculo vicesimo habitabant. Scriptura Livonica Latina fuit in libris raris editis, sed nunquam stabilita est.

Exemplum: Pater noster[recensere | fontem recensere]

Mäd isa, kis sa uod touwis!
püwschtõd las sāgõ sin nim.
(fonte abest).
Las tulgõ sin wālikschtõks mäd juhrõ,
sin tāmi las suguhg mā pählõ nei ihsch kui touwõs.
Mäd jega-päwwist leibõ ahnda mädõn tämpõ.
Un lask jara mädõn mäd sühd,
nei kui mehg entsch sühlistõn nän sühd jara laskuhm.
Un äla wih meidi kehrtamis sisõl,
bet pästa meidi jara siest kurehst.
Amen.[5].

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos induxeris in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Andreas Sjögren, linguae Livonicae primus explorator

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De iis (Lithuanice)
  2. De Victore Berthold (Anglice)
  3. Ernštreits V. Livonian in the 21st century // Les langues finno-ougriennes aujourd'hui. — 2012. — Т. I.
  4. De Grizeldae morte (Russice)
  5. de Sivers F. Parlons live: une langue de la Baltique. — Paris; Budapest; Torino: L'Harmattan, 2001. — P. 172. — ISBN 2-7475-1337-8, ISBN 978-2-7475-1337-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]