Liber Isaiae
Nebiim (prophetae) in Thanach | |
---|---|
prophetae priores | |
ספר יהושע | Liber Iosue |
ספר שופטים | Liber Iudicum |
ספר שמואל | Libri Samuelis |
ספר מלכים" | Libri Regum |
prophetae posteriores | |
יְשַׁעְיָהוּ | Liber Isaiae |
יִרְמְיָהוּ | Liber Ieremiae |
יְחֶזְקֵאל | Liber Ezechielis |
תרי עשׂר | Duodecim prophetae |
Liber Isaiae est liber Veteris Testamenti. Isaias est cum Ezechiele et Ieremia unus trium maiorum prophetarum. Scriptor huius libri non certus est singulus (id est propheta Isaias) esse. Hodie putantur capitula 40 - 66 a secundo auctore scripta esse. Prophetia Isaiae citat auctor librorum Chronicorum: "Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta" (II Par. 26.22); "Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae" (II Par. 32.32).
Multi loci huius libri inter celebrationes adventi et Christi Natalis leguntur, quia christiani putant prophetas Isaiae adventum Messias sive Christi significare, exempli gratia:
- 1, 11,12 et 13[1]
- 2, 4[2]
- 7, 14 [3]
- 9,5 [4]
- 11 1-7 [5]
- 45,8 cuius verba in hymno Rorate caeli de super canuntur.
- servi dolentis, quae dicuntur, carmina. Id sunt quattuor poemata in libro Isaiae quae de servo Yahweh enarrant, qui vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra (53,5). Iudaei putant autem hunc servum populum ipsum Iudaeorum esse.
- primum carmen 42:1-7;
- secundum carmen 49:1-6;
- tertium carmen 50:4-9;
- quartum carmen 52:13-53:12;
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑
- Qou mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum. holocausta arietum et adipem pinguium et sanguiem vituloram et agnorum et hircorum nolui.
- Cum veneritis ante conspetum meum quis quaesivit haec de manibus vestis ut ambuleretis in atriis meis.
- Ne adferaris ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi.
- ↑
- Et iudicabit gentes et auguet populos multos;
- Et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces;
- Non levabit gens contra gentem gladium,
- nec excercebatur ultra ad proelium
- ↑
- Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel
- ↑
- ↑
- Et egredietur virga de stirpe Iesse,
- et flos de radice eius ascendet;
- 2 et requiescet super eum spiritus Domini:
- spiritus sapientiae et intellectus,
- spiritus consilii et fortitudinis,
- spiritus scientiae et timoris Domini;
- 3 et deliciae eius in timore Domini.
- Non secundum visionem oculorum iudicabit
- neque secundum auditum aurium decernet;
- 4 sed iudicabit in iustitia pauperes
- et decernet in aequitate pro mansuetis terrae;
- et percutiet terram virga oris sui
- et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
- 5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius,
- et fides cinctorium renum eius.
- 6 Habitabit lupus cum agno,
- et pardus cum haedo accubabit;
- vitulus et leo simul saginabuntur,
- et puer parvulus minabit eos.
- 7 Vitula et ursus pascentur,
- simul accubabunt catuli eorum;
- et leo sicut bos comedet paleas.
Nexus interni
- Inviolentia
- Lilith (34:14)
- Pacifismus
- Yad Vashem
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
- Prophetae priores: Liber Iosue • Liber Iudicum • Liber Samuelis, id est Sam I et Sam II in Vulgata • Liber Regum, id est Reg I et Reg II in Vulgata
- Prophetae posteriores: Isaias • Ieremias • Ezechiel • Dodecapropheton