Liber Iosue

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Iosue (discretiva)

Iosue et Iudaei flumen Iordanem transeunt - Opus Gustavi Dore
Iosue miniser Moysis, pars superior: Moyses decalogum in monte Sinai accipit; a sinistra Iosue (tunica rubra ac pallio albo amictus); pars inferior: Aaron (diademate ac pallio rubro indutus) legem accipit. Manuscriptum illuminatum temporis Carolingorum, circa annum 840.
Bucinae ad Iericho, Iulius Schnorr de Carolsfeld, saec. 19.

Liber Iosue (Graece Ἰησοῦς του Ναυή; Hebraice ספר יהושע Sefer Yĕhôshúa) est sextus liber Bibliorum Hebraicorum (Veteris Testamenti Christianorum) et - secundum quosdam exegetas et historicos - primus liber historiae Deuteronomisticae (rerum gestarum Israëlitarum ab illo tempore, cum Chanaan vicerunt, usque ad transmigrationem Babylonis).

Liber Iosue, cuius auctor ignotus est, pentateuchum (sive Thoram) continuat narrans, quomodo duodecim tribus Israël terram Chanaan occupaverint post diem, quo Moyses mortuus est, usque ad mortem Iosue. Nomen traxit ab "Iosue, filio Nun, ministro Moysi" (Ios 1,1), quem Deus ipse, ut loco citato narratur, successorem Moysi et ducem Israël fecit.

Argumenta[recensere | fontem recensere]

Liber Iosue tribus partibus constat.

Capitula 1–12 describunt, quomodo Israëlitae Iordanem transierint et partes Palaestinae (inter alias et urbem Iericho) occupaverint. His in capitulis plures narrationes aetiologicae inveniuntur, quae verbis finalibus "usque in praesentem diem" cognoscuntur:

  • Quare Iosue duodecim lapides posuerit in medio Iordanis alveo prope Galgala (Ios 4,9).
  • Locus Galgala, quare sit sanctuarium (Ios 5,9.15).
  • Gens Rahab, cur in civitatis Iericho oppugnatione incolumis relicta et postea ad populum Israël numerata sit (Ios 6,17-25).
  • Vallis Achor, unde traxerit nomen et quid acervus lapidum ("sepulcrum Achan") ibi velit (Ios 7,26)
  • Explicatio nomini "Hai" (acervus lapidum) pro urbe oppugnata (Ios 8,28) sive pro tumulo regis eius ad portam urbis (Ios 8,29).
  • Cur Iosue "decreverit ( ... ) esse Gabaonitas in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset" (Ios 9,27).
  • Quid saxa ad os speluncae nomine Maceda significent (Ios 10,27).

In Ios 10,28–29 regiones occupatae, in Ios 12 reges victi nominantur.

In Ios 13–21 de partitione terrarum inter duodecim tribus agitur. Populus Israël terram promissam "lacte et melle manantem" (Ios 5,6) consecutus est. Omnes tribus, gentes, familiae partem terrae accipiunt; Levitis, quibus possessiones fundi non sunt, sedes attribuuntur.

In Ios 22 viri tribuum, quae trans Iordanem habitant, in territoria sua regrediuntur. In Ios 23 et 24 orationes Iosue traduntur et de renovatione foederis populi cum Deo suo in Sichem narratur. In fine libri, ubi Iosue mortuus sepelitus sit, refertur, praeterea ossa Ioseph, quae tulissent filii Israel de Aegypto, sepelita esse in Sichem, in parte agri, quem olim emisset Iacobus patriarcha.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ed Noort: Das Buch Josua. Forschungsgeschichte und Problemfelder. Erträge der Forschung 292. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1998 ISBN 3-534-02827-9.
  • Martin Noth: Das Buch Josua. (= Handbuch zum Alten Testament. Vol. 7), Tubingae 1938.
  • Volkmar Fritz: Das Buch Josua. (= Handbuch zum Alten Testament. Vol. 1/7). Mohr, Tubingae 1994, ISBN 3-16-146089-8.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Librum Iosue apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Librum Iosue spectant.
  • Iosue in versione Vulgata Stuttgartensi
  • Iosue in Vulgata Clementina
  • Iosue in Nova Vulgata
  • Iosue cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
  • Anton Cuffari: Josua / Josuabuch. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.
Nebiim (prophetae) in Thanach
Prophetae priores: Liber IosueLiber Iudicum • Liber Samuelis, id est Sam I et Sam II in Vulgata • Liber Regum, id est Reg I et Reg II in Vulgata
Prophetae posteriores: IsaiasIeremiasEzechielDodecapropheton
Libri historici Veteris Testamenti
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti
GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias
Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti
ThobisIudithAdditamenta EstherSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum
Novum TestamentumEvangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis
Versiones in Vicifonteמקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia Sacra (Latine)