Jump to content

Libri Regum

E Vicipaedia
Nebiim (prophetae) in Thanach
prophetae priores
ספר יהושע Liber Iosue
ספר שופטים Liber Iudicum
ספר שמואל Libri Samuelis
ספר מלכים" Libri Regum
prophetae posteriores
יְשַׁעְיָהוּ Liber Isaiae
יִרְמְיָהוּ Liber Ieremiae
יְחֶזְקֵאל Liber Ezechielis
תרי עשׂר Duodecim prophetae
Genealogia regum Israëlis et Iudae secundum libros Regum.

Libri Regum Iudaeorum sunt opus nobis in duabus partibus servatum, in Bibliis Sacris hodiernis appellationibus Libro I et II Regum complexum. Hebraice ספר מלכים (sefer melakhim), Graece Γʹ Βασιλειών / Δʹ Βασιλειών nominantur. Nomina Latina hodierna Novae Vulgatae Bibliorum Sacrorum editionem anno 1969 promulgatam sequuntur. Vulgata olim ab Hieronymo facta libros Regum "Liber Malachim id est regum tertius et quartus" appellat.

Textus saeculo sexto aut quinto a.C.n. fere compositus est. Hunc librum interdum ut videtur auctor Librorum Chronicorum citat: e.g. "Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel;" (II Par. 16.11) "Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae" (II Par. 27.7; cf. etiam 28.26, 32.32, 35.26-27, 36.8).

Martinus Noth scientificus Libros Regum ultimam Operis Deuteronomici partem esse arbitratur; quem multi alii scientifici sequuntur. Libri argumentis theologicis explanant, quare Regnum Iudae anno 587 a.C.n. a Nabuchodonosore II, rege Chaldaeorum, expugnata sit, et reditum post Captivitatem Babylonicam confirmant.[1] Libri Regum historiam regnorum Israelis septentrionalis et Regni Iudae a morte Davidis regis incipientem usque ad Iechoniam ex Captivitate Babylonica emissum (fere 960 a.C.n. – fere 560 a.C.n.) dant.

Libri Regum imprimis unitatem puritatemque fidei in Deum JHVH defendunt. Deum nusquam alibi nisi in templo Hierosolymitano coli licet. Alia fana ut puta Bethel vel Dan in regno septentrionali Israel sita idololatria habentur. Reges secundum hanc regulam iudicantur.

1 Reg 1–2. David Salomonem regem constituit
1 Reg 3-11. Salomon rex
1 Reg 12–13. Segregatio tribuum septentrionalium
1 Reg 14–16. Duo regna usque ad Eliam prophetam
1 Reg 17 – 2 Reg 1. Narrationes de Elia propheta
2 Reg 2-13. Narrationes de Elisaeo propheta
2 Reg 14–17. Duo regna usque ad regnum Samariae excisum
2 Reg 18–25. Ultimi Regni Iudae anni
Si plus cognoscere vis, vide etiam Liber I Regum.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Liber II Regum.
  1. Sweeney, Marvin (2007). I & II Kings: A Commentary. Westminster John Knox Press. ISBN 978-0-664-22084-6, p. 1.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • A. T. Olmstead, "The Earliest Book of Kings" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 31 (1915) pp. 169-214
Nebiim (prophetae) in Thanach
Prophetae priores: Liber IosueLiber Iudicum • Liber Samuelis, id est Sam I et Sam II in Vulgata • Liber Regum, id est Reg I et Reg II in Vulgata
Prophetae posteriores: IsaiasIeremiasEzechielDodecapropheton
Libri historici Veteris Testamenti
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)