Liber Ruth

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chethubim (scripta) in Tanach
Sifrei Emet (libri poetici)
  • סֵפֶר תְּהִלִּים – Psalmi
  • אִיּוֹב – Iob
  • מִשְלֵי שְׁלֹמֹה – Proverbia
חמש מגילות – Megillot (volumina festiva)
Cetera scripta
  • דָּנִיּאֵל – Daniel
  • עֶזְרָא – Esdras (incl. Nehemia)
  • דִּבְרֵי הַיָּמִים – Chronica (Libri Paralipomenon 1–2)
Noemi precatur ut Ruth et Orpha in terram Moab revertantur (opus Guilielmi Blake anno 1795)
Ruth in campo Booz, pictura Iulii Schnorr von Carolsfeld, 1828.

Liber Ruth (Hebraice: מגילת רות, Megilat Rut, "volumen Ruth") est liber Bibliae Hebraicae (Tanach sive Veteris Testamenti. Ruth mulier Moabitida erat, quae proavia Davidis fiebat. Quo tempore liber compositus sit, nescitur.

Liber Ruth est novella 85 versuum, quae in religione Iudaica ad quinque "volumina (festiva)" (Megillot: Ruth, Canticum Canticorum, Ecclesiastes, Lamentationes, Esther) pertinet et in Sollemnitate Hebdomadarum recitatur. Cum in traditione Graeco-Latina appendix Libri Iudicum habeatur, Ruth inter Iudices et libros Samuelis inserta est.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Liber Ruth de familia Iudaica narrat, quae fame pressa Bethlehem Iudae reliquit: Noemi (altera principalis novellae persona praeter Ruth) et Elimelech, coniux eius, cum filiis Mahalon Chelionque se in terram Moab finitimam sed exteram contulerunt. Elimelech mox mortuo filii uxores Moabiticas, Ruth et Orpha, in matrimonium ducunt (Ruth 1,4), liberis orbi tamen manent. Denique mortibus filiorum Noemi et duo nurus viduae factae sunt (Ruth 1,5).

Orpha in Moab remanet, Ruth autem cum socru in terram Israël ire statuit, quamquam repulsa timenda erat, quod ibi et gens Moabitica et sterilitas et viduitas maximae abominationae erant. Ruth dixit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit ”. (Ruth 1,16–17)

In Israël in agro Booz, Noemi propinqui, Ruth collegebat spicas, quas messores neglexerant, quod pauperibus ac peregrinis licebat (Lev 19,9 et Lev 23,22). Booz, qui Ruth laboremque eius pro familia animadvertit (2,11 ss.) ei favebat. Tum Noemi Ruth consilium dedit, ut noctu labore confecto cum Booz accumberet. Qui amore captus pollicetur Ruth in coniugium sumere. Inde eam manu alterius propinqui, cuius secundum ius leviratus privilegium officiumque ducendi fuit, redemit. Ruth filium peperit, Obed, qui pater Isai et avus David factus est. Hoc modo Ruth etiam inter maiores Iesu nominatur (cf. Genealogia Iesu apud Matthaeum 1,5 et Lucam 3,32)

Personae novellae[recensere | fontem recensere]

  • Noemi ("meae deliciae"), postea Mara ("amara")
  • Ruth (forsitan "amica" aut "recreatio")
  • Booz ("potens")
  • Elimelech ("Deus est rex")
  • Mahalon ("aeger")
  • Chelion ("infirmus")
  • Orpha ("quae tergum vertit")
  • Obed ("servus")

Memoria personae principalis Ruth in ecclesiis[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Melanie Köhlmoos: Rut. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2010, ISBN 978-3-525-51244-9.
  • Mona West: The Book of Ruth: An Example of Procreative Strategies for Queers, Our Families, Our Values: Snapshots of Queer Kinship, Robert E. Goss and Amy Adams Squire Strongheart, eds., The Harrington Park Press, Binghamton, Novi Eboraci 1997.
  • Yair Zakovitch: Das Buch Rut: Ein jüdischer Kommentar. Stuttgardiae 1999, ISBN 3-460-04771-2.
  • Irmtraud Fischer: Rut / Rutbuch. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Liber Ruth spectant.
Libri historici Veteris Testamenti
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)