Additamenta Danielis
Jump to navigation
Jump to search
Additamenta Danielis[1] sunt tria capita Prophetiae Danielis quae non in codicibus Hebraicis et Aramaicis, sed in versione Graeca Septuaginta interpretum reperiuntur. Canonica in Ecclesia Catholica Romana, Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, atque Ecclesia Syrorum Orientalium, sed apud Iudaeos et Protestantes apocrypha habentur. In Triginta novem articulis Ecclesiae Anglicanae numerantur inter libros, quos "ut Hieronymus dixit, Ecclesia legit propter exemplum vitae et instructionis morum, sed non adhibet ad ullam doctrinam statuendam".[2]
Haec additamenta sunt:
- Oratio Azariae et Canticum trium puerorum: Dan. 3:24–90, inter versus 23 et 24 inserta (versus 24 fit versus 91), in historiam de fornace ignis
- Historia Susannae: ante Dan. 1:1, prologus in manuscriptis Graecis, caput 13 in Vulgata
- Bel et Draco: post Dan. 12:13, epilogum; caput 14 in Vulgata
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ J.-P. Migne, Scripturae Sacrae: cursus completus, vol. 3 (1864), p. 301 et passim.
- ↑ Articulus VI apud Anglicans Online (Anglice).
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Prophetia Danielis in Nova Vulgata (cum additamentis)
- Prophetia Danielis in Vulgata Clementina (cum additamentis)
- Prophetia Danielis in Vulgata Stuttgartensi (cum additamentis)