Liber Genesis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Liber Genesis[1] (Graece Γένεσις, "origo"; Hebraice בְּרֵאשִׁית Bərēšīṯ, "in principio"‬, quo verbo liber incipit) est primus bibliorum Hebraicorum (Thanach) et Veteris Testamenti Christiani liber.[2]

Breviarium[recensere | fontem recensere]

Secundum prima capitula Genesis, Deus in sex diebus lucem ex obscuritate, Terram, universum totum ex chaos, animalia cuncta, herbas arboresques omnes, et homines primos creavit Adam et Evam, qui propter inoboedientiam expulsi sunt ex paradiso.

Genesis etiam de Noë eiusque familia narrat ; illi Deus imperavit ut arcam ingentem aedificaret et ex omnium animalium duo utriusque sexus intromitteret quia factus est populi malorum et Deus eos voluit punire diluvio magis quibusdam imbribus.

Deus Abram(Abraham in futuro sit) peregrinari instruit ex domo sua relinquenti in Mesopotamia (Iraco hodierno) ad terram Chanaan testamentum faciens proles eius multiplicasti sicut sidera in caelo, quamquam illes in terra aliena oppressiones passuros esse. Deus probavit Abraham postulando Isaac immolare. Abraham transfixurus cultro filium suum Isaac, manu retentus est a Deo.

Auctoritate[recensere | fontem recensere]

Opinio antiqua Iudaeorum et Christianorum fuit Moysen huius libri auctorem fuisse; hodie autem eruditi discrepant, originem priscam annis 500–450 a.C.n. habentes.[3]

Primi versus[recensere | fontem recensere]

Versus Genesis 1:1–2 saltem tribus modis distinctis in linguas hodiernas conversi sunt.

  1. "In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua..." Quod significare videtur creationem ex nihilo.
  2. "Cum in principio Deus crearet caelum et terram, terra erat inanis et vacua..." Quod significat hanc fuisse condicionem mundi cum Deus res creare inciperet.
  3. "Cum in principio Deus crearet caelum et terram, terra inane et vacua... dixit deus: "Fiat lux"." Quo modo hi duo versus continunt nuntios generales, scaenam statuentes primae actionis Dei, creationis lucis.[4]

Vulgata et plurimae versiones in alias linguas primam interpretationem sequuntur, sed nonnullae versiones hodiernae secundae vel tertiae interpretationi favent.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic in Nova Vulgata. Brevius Genesis, e.g.: Tertullianus, De oratione 7.3.
  2. Hamilton 1990:1.
  3. Ecce breviarium tractans theorias novas de originibus Veteris Testamenti: Source Analysis: Revisions and Alternative(Anglice). Ecce etiam tractatus amplior: "An overlooked message: the critique of kings and affirmation of equality in the primeval history" Biblical Theology Bulletin, Winter 2006.(Anglice)
  4. Bandstra, Barry L. (1999). Reading the Old Testament: An Introduction to the Hebrew Bible. Wadsworth Publishing Company.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fretheim, Terence E. 1994. The Book of Genesis. In The New Interpreter's Bible, ed. Leander E. Keck, vol. 1:319–674. Nashville: Abingdon Press. ISBN 0687278147.
  • Hamilton, Victor P. 1990. The book of Genesis: chapters 1–17. Eerdmans. [ttps://books.google.com/?id=WW31E9Zt5-wC&pg=PR3&dq=Genesis#v=onepage&q&f=false Google.com.] ISBN 9780802825216.
  • Hamilton, Victor P. 1995. The book of Genesis: chapters 18–50. Eerdmans. Google.com. ISBN 9780802823090.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Librum Genesim apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Librum Genesim spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Biblia Hebraica,
seu Protocanonica Veteris Testamenti
GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias
Apocrypha,
seu Deuterocanonica Veteris Testamenti
ThobisIudithAdditamenta EstherSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum
Novum TestamentumEvangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis
Versiones in Vicifonteמקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia Sacra (Latine)