Libri Samuelis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nebiim (prophetae) in Thanach
prophetae priores
ספר יהושע Liber Iosue
ספר שופטים Liber Iudicum
ספר שמואל Libri Samuelis
ספר מלכים" Libri Regum
prophetae posteriores
יְשַׁעְיָהוּ Liber Isaiae
יִרְמְיָהוּ Liber Ieremiae
יְחֶזְקֵאל Liber Ezechielis
תרי עשׂר Duodecim prophetae

Libri Samuelis in Bibliis initio (ut etiamnunc in Thanach) unus liber fuerunt, Hebraice ספר שמואל (sefer Shemuel) dictus; in versione Graeca (Septuaginta) in duos libros divisus est (Graece: Α΄ Βασιλειών / Β' Βασιλειών). In Vulgata, versio Bibliorum Latina ab Hieronymo facta, appellatio est "Liber Samuhelis id est regum primus et secundus", libris sequentibus III et IV Regum appellatis. In Nova Vulgata nomenclatura Iudaica et Protestantica adhibetur, id est I Samuelis, II Samuelis, I Regum, II Regum.

Liber nomen traxit a propheta Samuele, cuius nativitas et vocatio divina, cum iam aetate puerili fuisset, in primis capitulis narratur. Deinde bella cum Philistaeis res gestae regum Saul et David exponuntur.

Argumenta librorum[recensere | fontem recensere]

Vide:

Traditiones textuum[recensere | fontem recensere]

Stemma codicum libri Samuelis (secundum Benjamin Ziemer)[1].
Manuscriptum textus Antiocheni (saec. 13, Royal MS 1 D. II Bibliothecae Britannicae = Rahlfs 93): I Sam 1.

Sunt variae textuum traditiones, quae partim valde a se differunt. Traditiones maximi momenti sunt manuscripta libri Samuelis in Qumran reperta, Textus Masoreticus et variae versiones Graecae (vide: Septuaginta). Quod textus Graecus nullo in manuscripto purus exstat, pro libro Samuelis praeter Codicem Vaticanum Graecum 1209 etiam manuscripta Luciana (textus Antiochenus), quae dicuntur, respicienda sunt.

Manuscripta antiquissima libri Samuelis a Qumran oriunda sunt, ubi saeculo 20 duobus in specubus multa voluminum fragmenta reperta sunt, quae omnia universa fere duodecimam libri Samuelis partem continent. Fragmentum 4QSamb, quod saeculo 3 a.C.n. adscribitur, antiquissimum est Bibliorum manuscriptorum, quae exstant. Alia manuscripta (1QSam, 4QSama+c) sicut maxima aliorum manuscriptorum biblicorum pars in Qumran inventorum saeculo 2 vel 1 datanda sunt.

Textus horum fragmentorum saepe significanter a posteriore textu Masoretico discrepat, cum textu Graeco autem consentit. Quamvis status fragmentarius textus Qumraniensis iudicium difficilius faciat, tamen plurimi scientifici traditionem Qumraniensem (cum textu Graeco) textu Masoretico meliorem esse putant.

Textus Graecus Hebraico brevior est; utrum ab antiquiore editione repetat an postea minutus sit disputatur. Cum nullus textus Hebraicus nisi Masoreticus solidus sit et in traditione Iudaica auctoritate plurimum possit, his diebus omnes fere versiones ac commentarii illo innituntur.

Retractatio Deuteronomistica[recensere | fontem recensere]

Libri Samuelis una cum libris Deuteronomii, Iosue, iudicum et regum partes sunt historiae Deuternomomisticae, quae dicitur.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Opus Deuteronomicum

Libri Samuelis in arte musica[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Benjamin Ziemer (2020): Kritik des Wachstumsmodells., Lugduni Batavorum / Bostoniae, p. 179.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gerhard Wallis (1968). Die Anfänge des Königtums in Israel, in: Geschichte und Überlieferung. Berolini.
  • Walter Dietrich (1999). Art. Samuel- und Königsbücher. In: Theologische Realenzyklopädie. Vol. 30, Berolini / Novi Eboraci, p. 5–20.
  • Bernhard Lehnart (2003). Prophet und König im Nordreich Israel. Studien zur sogenannten vorklassischen Prophetie im Nordreich Israel anhand der Samuel-, Elija- und Elischa-Geschichten. Lugduni Batavorum / Bostoniae.
  • Walter Dietrich (2019). Historiographie und Erzählkunst in den Samuelbüchern: Studien zu den Geschichtsüberlieferungen des Alten Testaments III. Stuttgardiae.
  • Stefan Seiler (1998). Die Geschichte von der Thronfolge Davids. In: Beihefte zur Zeitschrift für die alttestamentliche Wissenschaft (vol. 167). Berolini / Novi Eboraci.
  • Gerald L. Keown (2002). Prophecy in 1 and 2 Samuel, in: Review and Expositor (vol. 99), p. 175-184.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Klaus Peter Adam: Samuelbücher. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.