Obscuritas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Tenebrae moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Tenebrae. Please give your opinion on the talk page.
Creatio Lucis, a Gustavo Doré picta.
Intuere imaginem uno minuto et tum limis oculis aspice. Oculus complementa clarum et obscurum imagini suppeditabit.
Vocatio Sancti Matthaei Caravaggii obscuritate pro effectu chiaroscuro utitur.
Separatio lucis et obscuritatis primo creationis die, in lacunari Cappellae Sixtinae a Michaelangelo picta.

Obscuritas, ipsa res exadverso nitoris, est absentia lucis visibilis vel etiam species nigri in spatio colorato. Homines colores distinguere non possunt cum aut lux aut obscuritas praevaleat.[1] In statibus lucis haud suffientic perceptio est achromatica et ad ultimum nigra. Responsum animi motuum obscuritati metaphoricos verbi usus in multis culturis generavit.

In litteris[recensere | fontem recensere]

Obscuritas ut verbum poeticum in mundo Occidentali adhibita est ad significandam praesentiam umbrarum, malorum, et portentorum.

Prima creationis narratio in Bibliis Sacris in obscuritate incipit, in quam creatio lucis introducitur, separatioque huius lucis ab obscuritate efficitur (a creatione solis et lunae quarto creationis die distincta). Itaque, quamquam ambo lux et obscuritas in totis operibus Dei omnipotentis comprehenduntur, obscuritas pestilentia considerabatur (Exodus 10:21), et locus ubi "erit fletus et stridor dentium" (Matthaeus 8:12). Alcoranum apud certos eruditos dicit homines qui fines morum iustorum violant "desperationem ardentem et obscuritatem glacialem" accipere[2] (Nab 78.25).[3] In philosophia Sinica, yin est feminea Taijitu pars complementaria, quae per lobum obscurum repraesentantur.

Notio obscuritatis ut artificium rhetoricum fabulis diutissime adhibetur. Gulielmus Shakesperius, saeculis sexto decimo et septimo decimo, personam principem obscuritatis (prince of darkness) appellatam fecit (King Lear 3.iv), faucesque obscuritati dedit per quas amorem comedere possent (A Midsummer Night's Dream 1.i).[4] Geoffrey Chaucer, scriptor saeculo quarto decimo lingua Anglica Media scripsit equites opera obscuritatis (works of darkness) abicere deberent.[5] Dantes Alagherius inferos descripsit "solidam obscuritatem maculatam."[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. Wundt, "Puire Sensations" (1907).
  2. Anglice "burning despair and ice-cold darkness."
  3. Textus conversus interretialis.
  4. Shakesperius, The Complete Works (Cantabrigiae Massachusettae: The Tech, MIT.
  5. Geoffrey Chaucer, "The Second Nun's Tale," The Canterbury Tales, and Other Poems
  6. Anglice "solid darkness stain’d," Dantes Alagherius, The Divine Comedy, conv. Henry Francis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad obscuritatem spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide obscuritatem in Victionario.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad obscuritatem spectant.