Jump to content

Disputatio:Liber Genesis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Is it good to synthesize this article and Genesis and other books in the Bible --- or not? Aphaea 07:57 iun 19, 2004 (UTC)

Fontem addidi tituli Genesis sed cerebri vis mihi non sufficit ad symbolam rursus nominandam ("Liber Genesis" -> "Genesis"). Neander (disputatio) 20:38, 28 Ianuarii 2013 (UTC)[reply]

Cui deus imperavit?

[fontem recensere]

In libro Geneseos 6,9 lego, deum non Noe eiusque familiae imperavisse, ut illam arcam aedificarent, sed soli uni, ut eam aedificaret. Ceterum quod attinet ad casum, quaeso ne permutemus iubere cum accusativo et obtemperare cum dativo. - Bavarese (disputatio) 13:01, 29 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Credo te male adhibere dativum in sententia supra: quia Imperare +X_dativum = regnare super X_acc; sed Imperare + X_accusativum = iubere X_acc (eg. ut rem aliquam agat)--124.9.8.66 04:10, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]
Si scripsissem de arca imperata, scripsissem Deus arcam imperavit. Sed cum scribo ut arcam aedificaret, necesse est indicare eum, CUI deus hanc rem imperaverat. Utendum ergo est dativo (illi), ut supra explanaveram. Aliter res se haberet, si vocabulo iubere uterer: Deus EUM iussit arcam facere. Plane non intellego, quid erroris reprehendendum putes. - Bavarese (disputatio) 06:40, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Me paenitet dicendo Deo imperando omnes structuere arcam non solum Noe. Mea culpa. Opertet me augere scientiam de Bibliae Latinaeque. Investigandis vobis Bavarese anonymoque gaudeo et exhortor vobis sequendis. Jondel (disputatio) 10:19, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Serius video erratum et vestrum omnium precor veniam: Heri in animo habebam iubere et imperare, scripsi autem iubere et - pro!- obtemperare. - Bavarese (disputatio) 10:29, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Utique Wikipedia quippe sit encyclopedia et maxime sit rectissima autem pro religiosis, studiosis sapientiae, etc. Etiam es tu et omnes est libenter emendare quam potest ut res recta sit. Jondel (disputatio) 11:12, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Dativus admodum,en, late patet, ut vos sciatis, id convenit dativum Verbum, et sensum proprium. Autem, ego malim accusativum (Imperare +X_accusativum, 'illum Deus imperavit') quia latiore vulgetur mihi. Quamquam, altera gratias ad Bavaresem "CUI deus hanc rem imperaverat" , ego habeo hoc exemplum: "Si quid Mihi imperent" ex http://athirdway.com/glossa/?s=impero . Jondel (disputatio) 10:19, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]

Ea res, quae imperatur, ut aliquis eam faciat, in sensu activo exprimenda est casu accusativo: Deus arcam imperavit (quid deus imperavit?). Eum, qui id facere debet, dativo exprimere oportet: illi viro imperavit (respondens roganti alicui Cui Deus id imperavit?). Idcirco casus DAtivus nomen suum habet, quia respondet alicui roganti cui DAmus aliquam rem? (Addo legentibus, qui theodiscam linguam sciunt: Optima versio vocabuli dativus mihi videtur esse Gebefall.) - Bavarese (disputatio) 10:47, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]
Fas es. Ita, est essentia dativi. Quia familia obtemperet, dativo uti potest (vel melius utatur). Nescio theodiscam, sed habeo plures libros et in animo habeo discere. Eisdem modis casus adhiberi exspecto.Jondel (disputatio) 11:37, 30 Augusti 2013 (UTC)[reply]