Petrus Gyllius

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Gyllius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1490; Albia
Obitus: 1555; Roma
Patria: Francia
Ex Aeliani Historia per Petrum Gyllium latini facti ... libri XVI (1535). Exemplar Bibliothecae Regiae Francicae
Aeliani De historia animalium libri XVII quos ... Petrus Gillius vertit (1565). Exemplar Bibliothecae Nationalis Italicae

Petrus Gyllius vel Gillius, vulgo Pierre Gilles (Albiae natus die 30 Iunii vel 1 Iulii 1489;[1] Romae mortuus die 5 Ianuarii 1555), cliens Georgii de Armaniaco cardinalis et legati, fuit eruditus rerum classicarum, recensor textuum tam Graecorum quam Latinorum, particeps legationis Francicae per Imperium Ottomanicum anno 1548 a Gabriele Aramontio conductae, et auctor operum Latinorum de archaeologia Constantinopolitana. Labores eius lexicographici in dictionario Graecolatino sub nomine Gulielmi Budaei anno 1575 edito comprehensi sunt.[2] Opera eruditissima topographiae Constantinopolis et Bospori conscripsit, quorum alterum (De Bosporo Thracio libri III, 1561) textum libri antiqui de eadem re a Dionysio Byzantio confecto comprehendit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Grélois (2007) p. 24, scriptoribus anterioribus aliter
  2. Gulielmus Budaeus [attrib.], Dictionarium Graecolatinum (Basileae, 1565) (vide praefationem typographi apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • 1556 : Conradus Gesnerus, ed., Claudii Aeliani ... opera quae exstant omnia Graece Latineque .... Tiguri: apud Gesneros fratres, 1556 [Inest: "De animalium natura libri XVII: Petro Gillio, Gallo, et Conrado Gesnero, Helvetio, interpretibus"] Textus apud gallica
  • 1611 : Conradus Gesnerus, ed., Claudii Aeliani, De animalium natura libri XVII: Petro Gillio, Gallo, et Conrado Gesnero, Helvetio, interpretibus; accessit index locupletissimus. Genevae: Apud Ioannem Tornaesium, 1611 Textus editionis Coloniae 1616
  • 1699 : "De Bosporo Thracio", "De topographia Constantinopoleos" in Iacobus Gronovius, ed., Thesaurus Graecarum antiquitatum vol. 6 (Lugduni Batavorum: Petrus vander Aa, 1699) (coll. 3087-3342 apud Google Books)
  • 1729 : John Ball, interpr., The Antiquities of Constantinople ... by Petrus Gyllius. Londinii, 1729 Textus apud archive.org
  • 2007 : Jean-Pierre Grélois, interpr., Pierre Gilles: Itinéraires byzantins. Lettre à un ami. Du Bosphore de Thrace. De la topographie de Constantinople et de ses antiquités. Lutetiae: Association des Amis du Centre d'Histoire et Civilisation de Byzance, 2007.
  • 2008 : Kimberly Byrd, interpr., Pierre Gilles' Constantinople: a modern English translation with commentary. Novi Eboraci: Italica Press, 2008
Eruditio