Petrus Bellonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus Bellonius
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Bellonius: imago
Nativitas: 1517; Cérans-Foulletourte
Obitus: Aprilis 1564; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Munus: naturae peritus, Scriptor, zoologist, Medicus, botanista, Legatus
Petri Bellonii Les Observations .... Lutetiae, 1553 (exemplar Instituti Getty)
Petri Bellonii Observationes Latine a Carolo Clusio versae. Antwerpiae, 1589 (exemplar Instituti Wellcome)
Petri Bellonii De arboribus coniferis resiniferis. Lutetiae, 1553 (exemplar olim Francisci Rassii Noëi[fr], deinde Bibliothecae Regalis)
Petri Bellonii De aquatilibus. Lutetiae, 1553 (exemplar Musei Zoologiae Comparativae Harvardiani)

Petrus Bellonius Cenomanus seu vulgo Pierre Belon du Mans (natus anno 1517 ad vicum La Souletière iuxta Acerentem; Lutetiae mortuus anno 1564) fuit viator et naturalista Francicus. In Britannia Minore inter haereticos Francicos educatus[1] lingua Britonica loqui potebat resque rurales satis cognoscebat.

Pharmacista fuit ab anno circiter 1535 apud episcopum Clarimontanum Gulielmum Duprat, deinde apud episcopum Cenomanensem Renatum Bellaium. Mox anno 1540 Wittenbergam petivit, Valerii Cordi discipulus futurus, cui semina plantarum edulium vel medicinalium necnon ornamentalium novem ex hortis episcopi botanicis attulit, videlicet Galega officinalis, Cyperus esculentus, Umbilicus rupestris, Ziziphus jujuba, Rhamnus lycioides, Hypericum hircinum[de], Cistus salviifolius, Cnidium silaifolium[de] (?), Jasminum fruticans[de].[2] Wittenbergae in universitatem immatriculatus est et Martinum Lutherum cognovit. Inde cum Cordo ipso Valerio contubernalibusque Hieronymo Scribonio, Casparo Naevio necnon aliis anno 1541 per Germaniam et usque in Angliam botanizavit.

Anno 1542 Lutetiam profectus est ad domum Francisci de Tournon cardinalis et ministri regi Francisco I. Apud illum pharmacista meruisse fertur sed re vera itinera tam diplomatica quam scientifica suscepit, iam anno 1542 exeunte ad Bernam Helvetiae, ubi apud Valerii Cordi discipulum Benedictum Aretium degebat. Inde Augustam Vindelicorum, deinde Lugdunum et Genavam et Luxemburgum petivit. Genavae cum Francisco Chappuis medico aliisque montes perambulavit ad plantas raras reperiendas. Ibidem autem librorum Zvinglianorum possessor rixarumque de religione concitator sex menses incarceratus est.

In monte S. Ioannis urbis Luxemburgi, ubi eodem tempore Francici urbis conquisitores arcem muniebant, Bellonius fossilia Belemnitida recollegit. A Luxemburgo per Provinciam in Italiam profectus est, ubi Valerius Cordus cum Hieronymo Scribonio, Nicolao Friedewald, Cornelio Sittardo iter scientificum satis longum susceperat. Bellonius cum illis Labrone arbustum Juniperus phoenicea repperit. Cordo autem Romae mense Septembri 1544 mortuo, Bellonius solus Italiam septentrionalem percurrens hortum botanicum Paduanum cardinalis Petri Bembi hortumque botanicum signoratus Venetiarum vidit. Forum piscatorium Venetiarum saepe visitavit et de piscibus ibi repertis cum Daniele Barbaro[it] disputavit.[3] Apud medicum quemdam Ioannem de Rochefort de animali marino Argonauta argo certior factus est.[4] In Franciam reditus domum regiam Sancti Germani in Laya frequentavit ibique in coquinis mammale marinum (fortasse Phocoena phocoena) femininum parturum anatomizare potuit.[5]

Alumnus fuit Parisiensis. Constantinopoli in legatione a Gabriele de Luetz d'Aramon anno 1547 conducta profectus est. De origine et virtute terrae Lemniae curiose inquisivit. Montem Athoum visitavit. Amicus aut fortasse aemulus fuit Gulielmi Rondeletii; Romae cognovit Ulixem Aldrovandum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita ipse in Chronicis, a Delaunay pars 1 p. 253 citatus
  2. Conradus Gesnerus, ed. , Valerii Cordi ... Annotationes ... Historiae stirpium libri (1561) ff. 222r, 222v; Kurt Wein, Deutschlands Gartenpflanzen um die Mitte des 16. Jahrhunderts (Dresdae: Heinrich, 1914) p. 533
  3. Pierre Belon, L'Histoire naturelle des estranges poissons marins (Lutetiae, 1551) lib. 1 ff. 6v-7r
  4. Pierre Belon, L'Histoire naturelle des estranges poissons marins (Lutetiae, 1551) lib. 2 ff. 52r-v
  5. Pierre Belon, L'Histoire naturelle des estranges poissons marins (Lutetiae, 1551) lib. 2 f. 43r

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Petrus Bellonius anno aetatis 36, e primis paginis libri L'Histoire de la nature des oyseaux (1555). Bibliotheca Nationalis Francica
  • Monica Barsi, L'énigme de la Chronique de Pierre Belon. Mediolani: Edizioni universitarie di lettere, 2001. ISBN 88-7916-168-7
  • Dominique Bertrand, "Les stratégies de Belon pour une représentation exotique" in Nouvelle Revue du XVIe siècle (no. 11, 1993) pp. 5-17
  • Jean Ceard, "Pierre Belon zoologiste" in Actes du colloque Renaissance-Classicisme du Maine, Le Mans, 1971 (Lutetiae: Nizet, 1975) pp. 129-140
  • André Deisser, "Busbecq orientaliste" in André Rousseau, ed., Sur les traces de Busbecq et du gotique (Insula, 1991) pp. 65-76 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Paul Delaunay, "L'aventureuse existence de Pierre Belon du Mans" in Revue du seizième siècle (1922-1925) (apud JSTOR: pars 1 2 3 4 5 6 7). Sub forma libri editum: Lutetiae: Champion, 1926
  • Paul Delaunay, Pierre Belon naturaliste. Cenomani: Monnoyer, 1926
  • Danièle Duport, "Le beau paysage selon Pierre Belon du Mans" in Bulletin de l'Association d'étude sur l'humanisme, la réforme et la renaissance vol. 53 (2001) pp. 57-75
  • Philippe Glardon, ed., Pierre Belon du Mans: L'histoire de la nature des oyseaux. Genavae: Droz, 1997. ISBN 2-600-00171-9 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Philippe Glardon, ed., L'histoire naturelle au XVIe siècle: Introduction, étude et édition critique de La nature et diversité des poissons de Pierre Belon (1555). Genavae: Librairie Droz, 2011. ISBN 978–2–600–01438–0
  • E. W. Gudger, "The Five Great Naturalists of the Sixteenth Century: Belon, Rondelet, Salviani, Gesner and Aldrovandi" in Isis vol. 22 (1934) pp. 21-40 JSTOR
  • George Huppert, "Antiquity Observed: A French Naturalist in the Aegean Sea in 1547" in International Journal of the Classical Tradition vol. 2 (1995) pp. 275-283 JSTOR
  • Katharina Kolb, Graveurs, artistes et hommes de sciences. Essai sur les Traités de Poissons de la Renaissance. Lutetiae: Editions des Cendres, 1996
  • Ernst Heinrich Friedrich Meyer, Geschichte der Botanik vol. IV (Regiomontii: Gebrüder Bornträger, 1875) pp. 402-403 et alibi
  • Serge Sauneron, ed., Pierre Belon du Mans: Le Voyage en Egypte de... 1547. Cairi: Institut Français d'Archéologie Orientale, 1970
  • Ch. Schefer, ed., Le voyage de Monsieur d'Aramon, ambassadeur pour le Roy en Levant. Escript par noble homme Jean Chesneau (Lutetiae: Ernest Leroux, 1888) pp. lii-liii
  • Frédéric Tinguely, L'écriture du Levant à la Renaissance: enquête sur les voyageurs français dans l'empire de Soliman le Magnifique. Genavae: Droz, 2000 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Ilana Zinguer, "La poétique du voyage en Orient au XVIe siècle: Pierre Belon, 1553" in Cahiers de la Méditerranée no. 35/36 (1987) pp. 79-101
  • Ilana Zinguer, "Narration et témoignage dans les Observations... de Pierre Belon (1553)" in Nouvelle Revue du XVIe Siècle vol. 5 (1987) pp. 25-40 JSTOR

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]