Disputatio:Hongcongum
Appearance
Egger, Lexicon Nominum Locorum:
Hong Kong Siamkiamum, i, n., vel Hongcongum, i, n. Hong-kong est nominis Sinensis Hsiang- kiang enuntiandi ratio, quae propria est provinciae, quae Kwang-chow nuncupatur. Secundum usum Curiae Romanae dioece- sis, quae in isto est sita territorio, i.e. in colonia Britannica Hong-kong, appella- tur Sciiamchiamensis, vulgari nomine Hsiang-kiang potius ad aures Italas ac- -commodato. Est autem eiusdem nominis haec fere in- terpretatio: lacuna odorifera vel amoena. Siamkiamenses, ium, vel Hongcongen- ses, ium. Siamkiamensis, e, vel Hongcongensis, e.
"Hongcongum" etiam in Caelestis Eichenseer libro De Sigaris Pharaonis, p. 1 apparet.
(Ego autem si meum esset statuere, Honcongum potius proponerem: -ngc- sat barbaricum mihi videtur.) --Iustinus 17:16, 13 Iulii 2006 (UTC)
- Vide en:Hong Kong. Solum nuper illa verba disiuncta, erat hongkong. Honcongum mihi magis placet.--Ioshus Rocchio 19:42, 13 Iulii 2006 (UTC)
- Sane, sed Latine talia nomina saepius in unum verbum contrahuntur. Sinologistae sine dubio male gererent Honcongum sine g, nam morosi esse solent Orientalistae de distinctionem inter n-k et ng-k (cf. etiam Bangkok, Han'gul cum apostropha, etc.), sed alia est lingua Latina, alia Sinica. --Iustinus 22:21, 13 Iulii 2006 (UTC)
en:Hong Kong "Fragrant Harbour" Anglice est. Ergo, Portum Odoriferum apellatur? YuanShikai 05:33, 29 Octobris 2007 (UTC)
- Recte: portus, ūs (verbum masculinum). IacobusAmor 00:46, 31 Octobris 2007 (UTC)
- Sed regulam habemus minime nomina Latina locorum fingere. Si quis iam usus est hoc nomine Portus Odoriferus, valde bene. Andrew Dalby (disputatio) 13:22, 31 Octobris 2007 (UTC)
- Portus odorifer potius. MARCVS (disputatio) 06:37, 10 Novembris 2019 (UTC)
- Sed regulam habemus minime nomina Latina locorum fingere. Si quis iam usus est hoc nomine Portus Odoriferus, valde bene. Andrew Dalby (disputatio) 13:22, 31 Octobris 2007 (UTC)