Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 22°46′N 113°38′E / 22.767°N 113.633°E / 22.767; 113.633

Flumen Margaritarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula geographica cursus systematis Fluminis Margaritarum per Sinas et Vietnamiam.
Flumen Margaritarum ad Humen prope Oppidum Humen.
Flumen Margaritarum et Turris Guangdong.
Flumen Margaritarum apud Guangzhou.
Tabula geographica regionis fluminis deltae.
Pons in flumine apud Humen.

Flumen Margaritarum,[1] etiam Zhujiang (Mandarinice 珠江, pinyin zhū jiāng) et Chu Kiang (Quantunice), atque olim Flumen Quantuniense[1] appellatum, est latum fluviorum systema in Sina Meridiana situm. Nomen Flumen Margaritarum etiam pro systematibus fluminum Xi ('Occidentalis'), Bei ('Septentrionalis'), et Dong ('Orientalis') provinciae Quantuniae prodest. Quae flumina tributarii Fluminis Margaritarum putantur quia in uno delta coniunguntur. Systema Fluminis Margaritarum, 2400 chiliometrorum ex ortu in Flumine Xi longum,[2] est tertium a maximo flumen in Sinis, post flumina Caeruleum et Flavum, et secundum a maximo volumine, post Flumen Caeruleum. Pelvis Fluminis Margaritarum (Mandarinice 珠江流域), cuius area geographica est 453 700 chiliometra quadrata, magnam partem Liangguang (provinciarum Quantuniae et Quansiae), cum partibus Iunnaniae, Queicheae, Hunaniae, et Siansiae in Sina siccat; septentrionales quoque regiones Dong Bac, Cao Bằng, et Lạng Sơn provinciarum Vietnamiae siccat. Ostium Quantuniae in urbe ad litora Maris Sinensis Australis patet.

Praeter omne systema, fluminis nomen certo ramo intra systema adhibetur. Quod flumen est latissimus distributarius intra deltam, quamquam distincte breve est. Aquae quae ad orientem Bei Jiang in unum vergunt primum Flumen Margaritarum appellantur paululum ad septentrionem versus Quantuniae. Flumen Margaritarum insigniter est amnis qui Quantuniam transit. Os Tigris,[1] huius fluminis aestuarium, constanter effoditur ut navibus oceanicis pateat. Ostium magnum sinum in meridiana et oriente deltae parte efficit. Hoc aestuarium, Os Tigris Sizianiam in septentrionibus, Lindinianiam in meridie, et Siuzouianiam ad meridianum aestuarii apicem disiungit, ab Archipelago Vansania circumdatum. Hic sinus Macaum et Zuhaiam a Hongcongo et Senzeniam disiungit.

Flumen Margaritarum nominatur a testis coloris margaritarum quae in fluminis alveo iacent ubi amnis per Quantuniam fluit.

Officina ad Cerevisiam Concoquendam Zusianiae,[3] una e tribus maximis officinis ad cerevisiam concoquendam in Sina, in delta Fluminis Margaritarum ex anno 1985 sita est, intra limites urbis Quantuniae.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Maiores loci habitati iuxta flumen[recensere | fontem recensere]

Transitus[recensere | fontem recensere]

Tributarii[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Encyclopædia Britannica: Yangtze River" .
  3. Rite Guangzhou Zhujiang Brewery Group Co., Ltd. (Mandarinice simplice 广州珠江啤酒集团有限公司; Mandarinice 廣州珠江啤酒集有限公司; pinyin Guǎngzhōu Zhūjiāng Píjiǔ Jítuán Yǒuxiàn Gōngsī.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lin, George Chusheng S. 1997. Red capitalism in South China: growth and development of the Pearl River Delta. Vancuverii: UBC Press. ISBN 0774806168.
  • Sanjuan, Thierry, et Vincent Fouchier. 1993. "Le delta de la Rivière des Perles: l'impossible région?" Perspectives Chinoises 15: 34–37. Editio interretiialis.
  • Seibert, Andreas. 2003. "Somewhere from nowhere: China, Pearl River Delta: 21st-century megalopolis." In Tales from a globalizing world, ed. Daniel Schwartz. Londinii et Novi Eboraci: Thames & Hudson. ISBN 0500284326.
  • Yeung, Yue-man. 2005. The Pearl River Delta mega urban-region: internal dynamics and external linkages. Hongcongi: Shanghai-Hong Kong Development Institute, Hong Kong Institute of Asia-Pacific Studies. ISBN 9789624418125, ISBN 9624418128.
  • Zong, G. Huang, A. D. Switzer, F. Yu, et W. W.-S. Yim. 2009. "An evolutionary model for the Holocene formation of the Pearl River delta, China." The Holocene 19 (1): 129–42. PDF in Wayback Machine.
  • Zhujiang, Shuilibu, et Shuili Weiyuanhui. 1990. "Zhujiang Shuili Jianshi" bianjibu (珠江水利委员会 珠江水利简史编辑部) Zhujiang shuili jianshi (珠江水利简史) Pecini: Shuili Chubanshe (北京:水利出版社).
  • Zhuijiang, Shuilibu, et Shuili Weiyuanhui/ 1991. "Zhujiangzhi" bianji weiyuanhui (水力部珠江水利委员会 珠江志编辑委员会) Zhujiangzhi juanyi (珠江志卷一) Guangzhou: Guangdong Keji Chubanshe (广州: 广东科技出版社).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Margaritarum (Sina) spectant.