Carrie Lam

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Carrie Lam
Res apud Vicidata repertae:
Carrie Lam: imago
Carrie Lam: subscriptio
Nativitas: 13 Maii 1957; Hongcongum
Patria: Res publica popularis Sinarum, Britanniarum Regnum

Officium

Officium: Secretary for Development, Chief Secretary for Administration, Chief Executive of Hong Kong
Munus: Politicus, justice of the peace

Consociatio

Factio: no value

Familia

Coniunx: Siu-Por Lam

Memoria

Laurae: Gold Bauhinia Star, Grand Bauhinia Medal

Carrie Lam seu Lam Cheng Yuet-ngor, litteris Sinicis 林鄭月娥 (Hongcongi nata die 13 Maii 1957) est politica Sinarum.

Orta e familia urbis Zhoushan nativa, Cheng Yuet-ngor alumna est universitatum Hongkongensis et Cantabrigiensis. Maritum Lam Siu-por mathematicum Cantabrigiae primum cognovit.

Apud tabularium vectigalium aliasque regiminis Hongcongensis partes operam dedit, territorio his annis sub imperio Britannico recto. Directrix legationis oeconomicae et commercialis Hongcongensis[en] Londinii constitutae annis 20042006 meruit. Die 1 Iulii 2007 secretaria ab evolutione iuxta exsecutivum principem Donaldum Tsang facta est, die 1 Iulii 2012 secretaria ab administratione iuxta Leung Chun-ying. Quod officium die 12 Ianuarii 2017 recusavit candidatamque se proposuit ad dignitatem principis exsecutivi. Comitiis die 26 Martii 2017 habitis victrix reportata est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Carrie Lam (media imagine) inter fautores candidaturae suae anno 2017 picta