Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ferdinandus de Saussure

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ferdinand de Saussure

Ferdinandus de Saussure, vulgo Ferdinand Mongin de Saussure (1857-1913), fuit philologus Helveticus linguarum Indoeuropaearum peritus, qui de lingua aliisque signorum compagibus investigandis praecepta dedit tribus acroasibus annis 1900 atque ineuntibus annis 1910 habitis. Quae praecepta ad structuram linguae humanae ratione scientifica investigandam quam plurimum contulerunt. Qua de causa Saussure a multis structuralismi pater et semiologiae praecursor habetur.

Hodie nomen Ferdinandi de Saussure notum est praesertim libro Cours de linguistique générale inscripto, a Carolo Bally et Alberto Sechehaye collegiis ex illius acroasibus collecto. Cours ille primum anno 1916 e prelo exiit, denuo autem anno 1922. Quo in libro complures notiones utiles ad humanae linguae structuram explicandam descriptae sunt, sicut synchronia et diachronia, langue et parole, natura arbitraria signi linguistici, significatum et significans, locutio et scriptio, relationes syntagmatica et associativa.

Wikidata-logo.svg Ferdinandus de Saussure
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus de Saussure: imago
Ferdinandus de Saussure: subscriptio
Nativitas: 26 Novembris 1857; Genava
Obitus: 22 Februarii 1913; Q69445
Patria: Helvetia

Officium

Munus: Linguista, Praeceptor

Familia

Genitores: Q123776;
Proles: Q2947402, Q19839474

De vita[recensere | fontem recensere]

Ferdinandus de Saussure Genavae natus est die 26 Novembris anno 1857.

Saussure unus e multis erat, qui eo tempore linguae studebant philologi Graeca antiqua, Latina, atque Sanscrita eruditi, quarum studium, quo comparabantur morphologicae inter linguas similitudines, generaverat opinionem familiae linguarum Indoeuropaearum. Cum unum annum Berolini studeret, opus perfectum Mémoire sur le système primitif des voyelles dans les langues indo-européennes (1879) scripsit. Lipsiae anno 1880 doctor factus est magisterque Lutetiae erat annos undecim. Genevam anno 1891 rediit ibique docere coepit cursum linguisticae generalis.

Saussure vita defunctus est die 22 Februarii anno 1913 Vufflens-le-Château in oppido sito in pago Valdensi.

De doctrina[recensere | fontem recensere]

Modum de lingua cogitandi instigavit, quod linguam dictam scriptae praetulit. Quae cogitatio praecipue quaestiones linguisticas saeculi vicesimi informavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bouquet, Simon (1997) Introduction à la lecture de Saussure. Paris: Payot.
  • Gadet, Françoise (1987) Saussure, une science de la langue. Paris: PUF.
  • Godel, Robert (1969) Les sources manuscrites du Cours de linguistique générale. Paris: Droz.
  • Joseph, J. E. (2012) Saussure. Oxford University Press.
  • Sanders, Carol (2004) The Cambridge Companion to Saussure. Cambridge University Press.
  • Saussure, Ferdinand de. (2002) Écrits de linguistique générale (ediderunt Simon Bouquet & Rudolf Engler), Paris: Gallimard. ISBN 2-07-076116-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]