Edmundus Privat

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Edmundus Privat circa annum 1950

Edmundus Theophilus Privat (vulgo Edmond Théophile Privat; natus die 17 Augusti 1889 Genavae, mortuus die 28 Augusti 1962 in Rolle/Pagi Valdensis) Helveticus diurnarius et historicus fuit. Ex anno 1934 linguam Anglicam Bilitione docebat, cum annis a 1945 ad 1959 professor universitarius in Anglicis apud Universitatem Novicastrensem esset.

Vita[recensere | fontem recensere]

Amicus fuit et Romani Rolland et Mahatmae Gandhi, quem anno 1932 a Brundisio in iter Indicum comitatus est. In Polonia sat notus erat inde ab anno 1918, quippe qui de Polonorum luctu de independentia studia fecisset. Annis a 1924 ad 1928 Universali Societati Esperanticae/UEA praefuit; inter multa alia, quae pro motione ista agebat, fuit etiam moderatio periodici UEA officialis, quod "Esperanto" nuncupatur. Diurnarius correspondens e.g. pro periodico "Le Temps" in Imperio Austro-Hungarico et in Polonia fuit. Persiam officialiter repraesentavit annis a 1923 ad 1927 in Confoederatione Nationum. Anno 1931 autem incohatus est de visionibus propriis politicis religiosisque praeconia facere non solum intra sed etiam extra motionem Esperanticam. Membrum fuit Factionis socialisticae Helveticae et tractationes multas pro actis diurnis "La Sentinelle" scripsit. Anno 1936 adhaerens Religiosae Amicorum Sodalitatis factus est.

Privat ipse foederalismo mundano favebat. Propter bellum mundanum utrumque loquebatur de periculo egoismi statuum singulorum quoad independentiam propriam exaggeratam.[1] Cum vitae finis appropinquaretur, in autobiographia confessus est duas visiones incompletas esse, nempe: introductionem communis linguae auxiliaris mundanae et gubernium mundanum foederale.[2]

Opera[recensere | fontem recensere]

Catalogus Vindobonensis de linguis constructis plus quam opera LXXX Edmundi Privat indicat. Citentur:

  • libri definitivi velut: Esperanto in fifty lessons (editio altera, Revell, Novi Eboraci 1908); Esperanto: langue auxiliaire internationale (Atar, Genavae, 1930).
  • historica: biographia Ludovici Lazari Zamenhof Vivo de Zamenhof (Brita Esperanto-Asocio, Londinii 1920; Hirt, Lipsiae 1923) - cum multis conversionibus e.g. in linguas Anglicam (1931), Batavicam (1934), Polonicam (1957). Apud Historio de la lingvo Esperanto praesentatur historia linguae Esperanticae duobus in voluminibus (1887-1900 atque 1900-1927; Hirt, Lipsiae 1927)
  • biographica: anno 1958 Mahatmae Ghandi vitam descripsit cf. Vie de Gandhi (Denoël, Lutetiae 1958).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Edmond Privat, "Gefährlichkeit der nationalen Souveränität," Federala Sperto, Hagae 1958: 9.
  2. Edmond Privat, "Aventuroj de Pioniro," La Laguna 1962: 124.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Claus Bernet: Privat, Edmond Théophile (1889–1962), apud: BBKL, 37, 2016, rubr. 891–900.
  • Mohammad Farrokh: La pensée et l'action d'Edmont Privat: (1889–1962): contribution à l’histoire des idées politiques en Suisse. Peter Lang, Bernae/Berolini 1991, ISBN 3-261-04332-6 (=dissertatio apud Genavae universitatem)
  • Pranab Chandra Roy Choudhury: Edmond Privat, a forgotten friend of India. Navajivan Pub. House, Ahmedabad 1976
  • Edmond Privat, 1889–1962. Apud: Revue neuchâteloise, Nr. 43/44, Novumcastri 1968, ISSN 0035-3779

Externi nexus[recensere | fontem recensere]