Argovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagus Argovia
Vexillum argoviae

Notatiae elementi
Caput: Aravia
Ambitus: 1'404 km²
Populatio: 600 040(31.12.2009)[1]
Densitas: 427 incolae pro km²
Pars Helvetiae ab: 1803
Signum: AG
Lingua: Lingua Theodisca
Pagina domestica: www.ag.ch
Tabula
Tabula Argoviae

Argovia (Germanice: Aargau) est pagus Helvetiae Germanicae ad septemtriones vergens.

Argoviae finitimi pagi atque civitatis sunt: Pagus Basilea Urbs, Pagus Basilea rus, Solodurum, Berna, Lucerna, Tugium, Turicum Germaniaque.

Collocatio pagi in Helvetia

Argovia nomen ab flumine Arola (de:Aare) invenit.

Argovia est omnis divisa in partes quattuor, quarum unam Praefecturam Liberam (de:Freiamt), aliam Comitatum Aquarum (de:Grafschaft Baden), tertiam Vallem Friccam (de:Fricktal), et ultimam Argoviam Beronalis (de:Berner Aargau) appellantur.

Sermo publicus[recensere | fontem recensere]

Incolae pagi Argoviae Germanice loquuntur.

Religio[recensere | fontem recensere]

Magna pars incolarum districtuum Aravia, Bruga, Kulm, Lenzburg et Zofingen, qui olim ad pagum Bernam pertinebant, se reformata, illa aliorum districtuum invicem se Catholica esse profitetur. Migrationum gratia hodie sunt tamen in pago homines multaram religionum.

Institutiones[recensere | fontem recensere]

Facultas legum faciendi pertinet ad Consilium Magnum a 140 (usque ad annum 2005 200) legatis populi constitutum (Germanice Grosser Rat) et administrandi ad Gubernationis Consilium ( Regierungsrat) a 5 legatis constitutum.

Districtus[recensere | fontem recensere]

Argoviae districtus

Pagus Argovia in undecim districtus divisus est. Hi sunt Argoviae districtus:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Argoviam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer Nuntius Officii Foederalis Statisticae, pag. 5
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!