Latinitas bona

Franciscus Rabelaesus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Franciscus Rabelaesus
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Rabelaesus: imago
Nativitas: 1494; Chinonium
Obitus: 19 Aprilis 1553; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Munus: Scriptor, Medicus, Monachus, mythistoricus

Familia

Genitores: Q2856653;
Domus ad La Devinière ubi Rabelaesus natum esse fertur, hodie museum eo dicatum
Franciscus Rabelaesus ab anonymo saeculi XVII ineuntis pictus (Museum Nationale Versaliense MV 4046)
Titulus editionis primae operis Pantagruel (Lugduni, 1532)
Titulus editionis 1543 Aphorismorum Hippocrati adscriptorum, a Rabelaeso curatae

Franciscus Rabelaesus[1] seu vulgo François Rabelais (natus circa annum 1494; Lutetiae mortuus, ut traditur, die 9 Aprilis 1553) fuit medicus et auctor historiarum satyricarum Francogallice scriptarum.

Franciscus Rabelaesus natus est aut Chinonii in urbe aut in rure circumiacenti, et fortasse, ut fertur, ad villam La Devinière iuxta Sulleium praefecturae hodiernae Andrae et Ligeris; hanc enim villam possedit pater Antonius Rabelais causidicus. Franciscus in variis monasteriis educatus est et imprimis ad Fontanetum Comitis ubi linguae Graecae studuit, sed, hoc studio haeretico illis temporibus censo, mox expulsus est et Malleacum Locociacumque provinciae Pictaviensis petivit. Ibi iuxta Gotofredum ab Estissaco episcopum amanuensis vel a secretis meruit atque studia sua consecutus est. Eruditus est fortasse in universitatibus Pictaviensi sive et Parisiensi sive et aliis, sed haec res incerta manet. Discipulus in medicina certe inscriptus est universitatis Montispessulani anno 1530.

Ab anno 1532 Lugduni habitans, munus medici exercens, libros satis multos confecit, inter quos Aphorismos Hippocrati adscripta. Versionem Latinam Nicolai Leoniceni, additamentis paucis suis, apud Gryphium imprimere iussit (nomine suo praeposito: "ex Franc. Rabelaesi recognitione"), atque eodem tempore textum Graecum e libro manuscripto edidit. Ipse enim hoc opusculum classicum Latine ex editione Leoniceni et Graece e manuscripto suo apud universitatem Monspeliensem anno praecedenti praelegerat. Editionem Latinam patrono Gotofredo ab Estissaco Malleacensi dicavit. Eodem anno tomum secundum Epistolarum medicinalium Ioannis Manardi, "nunquam antea in Gallia excusu[m]", apud eodem editore divulgare curavit et Andrea Tiraquello iudice Pictaviensi dicavit.[2]

Librum fabulosum satyricum eodem anno 1532 divulgavit de Pantagrueli, qui gigantem fuisse filiumque herois popularis Gargantuae praetendit. Huic libro nomen suum non affixit sed subscriptionem pseudonymam anagrammaticam: par maistre Alcofrybas Nasier. Editione 1542 legimus: par feu M. Alcofribas, abstracteur de quinte essence (scil. "a magistro mortuo Alcofriba, abstractore quintae essentiae").

Rabelaesus iam apud humanistas haud ignotus erat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Satyrica
Editiones
  • 1532 (editor) : Testament de Cuspidius
  • 1532 (editor) : Io. Manardi Ferrariensis medici epistolarum medicinalium tomus secundus nunquam antea in Gallia excusus. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus apud gallica
  • 1532 (editor) : Aphorismorum Hippocratis sectiones septem, Nicolao Leoniceno interprete ... quibus ex Ant. Musae commentariis adiecimus et octavam; et quaedam alia. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus editionis 1543 apud gallica
  • 1532? (editor) : Ἱπποκράτους ἀφορισμῶν τμήματα ζ` [i.e. textus Graecus Aphorismorum]. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus editionis 1543 apud gallica
Miscellanea
  • 1549 : La sciomachie et festins ... pour l'heureuse naissance de mon seigneur d'Orléans (1549)
  • Epistolae variae (Gulielmo Budaeo, Desiderio Erasmo, aliis) Latine scriptae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita ipse Latine scripsit
  2. "Tomum primum" fuisse supponitur: Ioannes Manardus, Epistolae medicinales (Lutetiae, 1528) Textus apud BiuSanté

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • Pierre Jourda, ed., Rabelais: oeuvres complètes. 2 voll. Lutetiae: Garnier, 1962
Eruditio. Commentationum collectanea
  • Jean Céard, Marie-Luce Demonet, Stéphan Geonget, edd., Rabelais et la question du sens, Actes du colloque international de Cerisy-La-Salle, 2000 (Genavae: Droz, 2011)
  • Marie-Luce Demonet, Stéphan Geonget, edd., Les Grands Jours de Rabelais en Poitou, Actes du colloque international de Poitiers, 2001 (Genavae: Droz, 2006. Etudes rabelaisiennes) (Paginae selectae apud Google Books)
De vita
  • Jean Plattard, L'adolescence de Rabelais en Poitou. Lutetiae: Les Belles-Lettres, 1923 Textus apud gallica
  • V. L. Saulnier, "Médecins de Montpellier au temps de Rabelais" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 19 (1957) pp. 425-479 JSTOR
De operibus
  • Raymond Lebègue, "Rabelais et la parodie" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 14 (1952) pp. 193-204 JSTOR

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Rabelaesum spectant.