Latinitas nondum censa

Gargantua (Rabelaesus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gargantua in editione saeculi XIX operis Rabelaesi a Gustavo Doré pictus

Gargantua (titulo completo La Vie très horrificque du grand Gargantua) est liber satyricus a Francisco Rabelaeso anno 1534 exeunte Lugduni sub nomine anagrammatico Alcofrybas Nasier edito. Nonnulli libri vulgares saeculo XVI editi historias gigantis et ganeonis Gargantuae narrant; exempli gratia anno 1532 liber auctoris anonymi sub titulo Les grandes et inestimables chronicques du grant & enorme geant Gargantua. Tali libro lecto Rabelaesus sequelam satyricam de filio Gargantuae, nomine Pantagruel, scripserat et anno 1532 sub titulo Pantagruel ediderat. Post duos annos historiam ipsius Gargantuae retractavit. Hoc libro describitur abbatia utopica Thelema (cc. 52-58). Opus mox continuaverit: Le tiers livre ("Liber tertius", 1546); Le quart livre ("Liber quartus", 1548); Le cinquiesme livre ("Liber quintus", post auctoris mortem annis 1562-1564 editus).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charles Lenormant, Rabelais et l'architecture de la Renaissance: restitution de l'abbaye de Thélème. Lutetiae: Crozet, 1840 Textus apud Gallica
  • W. F. Smith, Rabelais in his Writings (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1918) pp. 41-51 et passim Textus apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]