Jump to content

Ioannes Bellaius (cardinalis)

E Vicipaedia
Ioannes cardinalis Bellaius (Jean cardinal du Bellay)
signa episcopi Cenomanensis

Ioannes Bellaius (Francogallice: Jean du Bellay; natus 1492 aut 1498 in burgo Glatigny apud Souday, mortuus die 16 Februarii 1560 Romae) legatus Francicus et praelatus - ex anno 1535 autem cardinalis - Ecclesiae Catholicae Romanae fuit.

Nobili genere natus et frater Gulielmi de Langey (qui imperatorem Carolum V debellabat) vir doctissimus, commodus, ingenue educatus fuit. Insuper versus Latinos pangebat.

Fratre mediatore mox ad aulam regis Francisci I admissus est; anno 1524 permissione papali speciali[1] episcopus Baionae creatus est. Mense Februario consecratus est, fortasse Romae. Anno 1530 consiliarius regius et biennio post episcopus Parisiensis declaratus est.

Quo anno Bellaius, quippe qui humanistam Gulielmum Budaeum magni aestimaret, cum aliis Collegium trium linguarum et Collegium regiorum lectorum condidit. Namque Sorbonae theologi humanismo adversarii omnia studia Graeca et Hebraica rem haereticam esse dixerunt.

Annis inter 1527 et 1534 saepius ad regem Henricum VIII missus est, qui et Franciam et imperatorem adulabat. Anno 1534 Bellaius Romam iit ut pontifici maximo studium Henrici de matrimonio obrogando referret. Bellaium Romam iter facientem Franciscus Rabelaesus comitari solebat: quem Bellaius Lugduni cognoverat et servitio suo (tamquam medicum et elegantiarum arbitrum) aggregaverat. Die 21 Maii 1535 Romae presbyter cardinalis nominatus est.

Annis 1536 et 1537 defensionem Parisiorum contra impetum exercitus imperialis parabat et anno 1538 regem Franciscum secutus est, qui Aquis Mortuis cum Carolo imperatore colloqueretur. Bellaius, cum reformatores plures bene novisset, cum principibus Germanicis Smalcaldico in foedere unitis tractabat: namque isti protestantici imperialem vim valde debilitare potuerunt.

Annis 1541, 1544 et 1546 a rege episcopatibus Lemovicensi, Burdigalensi et Cenomanensi honoratus est quae munera in absentia videlicet implebat.

Francisco rege defuncto non iam ita agere potuit. Rex novus Henricus II eum iterum Romam misit ubi 1549 papam Iulium III elegit.[2] Anno 1553 in urbe aeterna erat cum Ioachimo Bellaio poeta. Anno 1555 vel bis in conclavibus de papa eligenda erat; nonnulli volebant Bellaium ipsum papam fieri Marcello II mortuo. Sed ex anno 1556 regi Henrico in odium venit et in Italia versari maluit.

  • Epistulae, 1529– (cf. infra sub rubrica editionum recentiorum: Correspondance...).
  • Francisci primi Francorum regis Epistola apologetica,. 1542.
  • Poemata. 1546.

Editiones recentiores

[recensere | fontem recensere]
  • Correspondance du Cardinal Jean Du Bellay. I. 1529–1535. Edidit Rémy Scheurer. Klincksieck, Lutetiae 1969.
  • Correspondance du Cardinal Jean Du Bellay. II. 1535–1536. Edidit Rémy Scheurer. Klincksieck, Lutetiae 1973.
  • Jean du Bellay: Poemata. Edidit et convertit Geneviève Demerson una cum Richard Cooper. Société des textes français modernes, Lutetiae 2007, ISBN 978-2-86503-279-2.
  • Correspondance du Cardinal Jean Du Bellay. III. 1537–1547. Ediderunt Rémy Scheurer et Loris Petris, cum David Amherdt et Isabelle Chariatte. Société de l'histoire de France, Lutetiae 2008, ISBN 978-2-35407-111-0.
  • Correspondance du Cardinal Jean Du Bellay. IV. 1547–1548. Ediderunt Rémy Scheurer, Loris Petris et David Amherdt, una cum Nathalie Guillod. Société de l'histoire de France, Lutetiae 2011, ISBN 978-2-35407-135-6.
  • Correspondance du Cardinal Jean Du Bellay. V. 1549–1550. Ediderunt Rémy Scheurer, Loris Petris et David Amherdt, una cum Nathalie Guillod. Société de l'histoire de France, Lutetiae 2012, ISBN 978-2-35407-137-0.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bellaium spectant.
  1. Salvador Miranda: ("The Cardinals of the Holy Roman Church"
  2. Eodem anno Romae sciomachiam in filii regii nativitatem celebrari iussit.