Latinitas bona

Epistolae obscurorum virorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pars altera anni 1517

Epistolae obscurorum virorum praetitulatur collectio litterarum plus minusve satiricarum saeculi XVI ineuntis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Pfefferkorn, quidam Iudaeus baptizatus Coloniensis, a priscis fratribus parvi aestimatus petiverat ab imperatore Maximiliano I, ut scripta Iudaica - Biblia excepta - comburerentur. Ioannes Reuchlin, quocum imperator de istis consiliis colloqueretur, vehementissime contradixit. Inde Pfefferkorn invectivam in Reuchlinum mense Aprili 1510 scripsit nomine Der Handspiegel. Qui lacessitus respondit opere Der Augenspiegel. Facultas theologica Universitatis Coloniensis, Iacobo Hoogstraten duce, accusationem in Reuchlin praetitulam Articuli sive propositiones de iudaico favore etc. anno 1512 edidit. Articulis his ignominiis poema eiusdem tituli ab Ortvino Gratio classicorum professore antepositum erat. Consequens Defensio Reuchlini contra calumniatores suos Colonienses (Tubingae 1513) ingressionibus privatis contra inimicos abundat. Quamquam Gratius respondit Praenotamentis contra omnem malevolentiam, Ioannes Reuchlin praesidio usus est epistolis sibi olim datis titulo Clarorum virorum epistolae latinae, graecae et hebraicae variis temporibus missae ad J. Reuchlinum (Tubingae, 1514).

Publica seditio peritorum[recensere | fontem recensere]

Mox circuli plures se immiscebant. Factionem Coloniensem subtenebant theologi Moguntini, Erfordienses, Lovanenses, Parisiensis, cum in favorem Reuchlini humanistae quasi omnes essent. Litem a Coloniensibus oratam episcopus Spirae anno 1514 in favorum Reuchlini vertit. Instantiis papalibus invocatis causa tamen est revisa et anno 1520, Reformatione vigente, contra Reuchlinum finiebatur.

Isto contextu Epistolae obscurorum virorum ad Ortvinum Gratium partes egerunt. Quae consistunt in tribus partibus:

  • Epistulis 41 editionis primae, quae ut dicebatur Venetiis apud Minutium (intentione vocales mutatae sunt ne Manutius fieret) editae sunt. Verisimilius autumno anni 1515 ad Hagenau apud W. Angst in lucem prolatae sunt.
  • Additis tertiae editionis (item anni 1516) septem epistulis.
  • Collectione epistularum 62, quae anno 1517 apud Froben Basileae publicabatur.
  • Ad ista omnia in editione altera (1517) denuo appendix epistularum octo sese adiunxerat. Sic dicta tertia collectio (haud ante annum 1689 prelis mandata) comprehendit opuscula secundaria epochorum diversarum neque librum originalem in themate aequat.

Functio epistolarum[recensere | fontem recensere]

Ferunt litteras has pactas esse contra Epistolas clarorum virorum ad Reuchlinum ab amicis Gratiani, Latinitate quidem pessima. Lapsis grammaticalibus pullullant et monachorum naturam malam exhibent. De reuchlinistis dicunt et scientiis. Reformationis progressum maxime adiuvabant. Scripta Erfordiae in circulis Mutiani Rufi nata sunt, qui in Castello Sancti Angeli quoque convenerunt. Crotum Rubianum maximam partem epistolarum primae collectionis scripsisse constat. Appendix primae collectionis et consilium de altera ab Hulderico de Hutten est. De scriptoribus aliis dubitatur.

Apologetica Pfefferkorniana anni 1516 et Lamentationes obscurorum virorum (Coloniae 1518) responsa sine sale leporeve scripta nihil efficiebant.

Epigonica[recensere | fontem recensere]

  • Epistolae novae obscurorum virorum ex Francofurto Moenano ad Dr. Arnoldum Rugium rubrum nec non abstractissimum datae domni G. Schwetschke (Francofurti 1849) de parlamento Germanico agunt.
  • Epistolae obscurorum virorum de concilio Vaticano eiusdem auctoris (Lipsiae 1872) de Concilio Vaticano primo tractant.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 5. Lipsiae 1906, p. 875, quae legi possunt hic in interreti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]