Roman numeral 10000 CC DD.svg

Universitas Parisiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Universitas Parisiensis
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Parisiensis: insigne
Collège de Navarre, universitas
Civitas: Francia
Situs: Lutetia

Rectio

Origo

Conditor: Philippus II
Inceptio: 1896
Dissolutio: 1 Ianuarii 1971
Aedificium princeps universitatis saeculo septimo decimo delineatum
Idem aedificium hodie pictum

Universitas Parisiensis, plenius Universitas magistrorum et scholarium Parisiensis (Francogallice Université de Paris) est universitas studiorum Lutetiae in urbe anno circiter 1150 constituta. Chartam regis Francici Philippi II anno 1200, bullam papae Innocentii III (qui ipse scholaris Parisiensis fuerat) meruit. Saeculis insequentibus studiis philosophicis, iuridicis, theologicis innotuit. Nomen collegii theologici Sorbonae compendiose pro universitate omni usurpatur.

Finis universitati Parisiensi bis posita est. Anno 1793 iussu regiminis revolutionarii clausa, ab anno 1806 sub forma quinque facultatum autonomarum, sed non ante annum 1896 sub antiquo nomine "universitatis Parisiensis" restituebatur. Sententiola universitatis redivivae fuit "Hic et ubique terrarum". Cuius functio motibus scholarium anno 1968 abrupta est. Lege eodem anno ab Edgaro Faure lata, singula universitas in successores tredecim anno 1970 divisa est, quae ab initio numeris, deinde agnominibus mutabilibus distinctae sunt: I Panthéon-Sorbonne, II Panthéon-Assas, III Sorbonne-Nouvelle, IV Paris-Sorbonne, V René-Descartes, VI Pierre-et-Marie-Curie, VII Denis-Diderot, VIII Vincennes-Saint-Denis, IX Paris-Dauphine, X Paris-Nanterre, XI Paris-Sud, XII Paris-Est, XIII Paris-Nord.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Caesar Egassius Bulaeus, Historia universitatis Parisiensis (Parisiis, 1665) (Textus apud Google Books)
  • Henricus Seuse Denifle, Chartularium Universitatis Parisiensis vol. 1. Lutetiae: Delalain, 1889 Textus apud Internet Archive
  • Stephen C. Ferruolo, The Origins of the University: The Schools of Paris and Their Critics, 1100-1215. Stanfordiae: Stanford University Press, 1985 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Parisiensem spectant.